| Quodsi Epicurus quoque, qui corpori plurimum indul- | 2.16.1.1 |
| sit, aduersus iniurias exsurgit, quid apud nos incredibile | |
| uideri potest aut supra humanae naturae mensuram? Ille | |
| ait iniurias tolerabiles esse sapienti, nos iniurias non esse. | |
| Nec enim est quod dicas hoc naturae repugnare: non | 2.1 |
| negamus rem incommodam esse uerberari et inpelli et | |
| aliquo membro carere, sed omnia ista negamus iniurias | |
| esse; non sensum illis doloris detrahimus, sed nomen | |
| iniuriae, quod non potest recipi uirtute salua. Vter uerius | 5 |
| dicat uidebimus: ad contemptum quidem iniuriae uterque | |
| consentit. Quaeris quid inter duos intersit? quod inter | |
| gladiatores fortissimos, quorum alter premit uulnus et stat | |
| in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat | |
| nihil esse et intercedi non patitur. Non est quod putes | 3.1 |
| magnum quo dissidemus: illud quo de agitur, quod unum | |
| ad uos pertinet, utraque exempla hortantur, contemnere | |
| iniurias et, quas iniuriarum umbras ac suspiciones dixerim, | |
| contumelias, ad quas despiciendas non sapiente opus est | 5 |
| uiro, sed tantum consipiente, qui sibi possit dicere: 'utrum | |
| merito mihi ista accidunt an inmerito? Si merito, non est | |
| contumelia, iudicium est; si inmerito, illi qui iniusta facit | |
| erubescendum est.' Et quid est illud quod contumelia | 4.1 |
| dicitur? In capitis mei leuitatem iocatus est et in oculorum | |
| ualetudinem et in crurum gracilitatem et in staturam: quae | |
| contumelia est quod apparet audire? Coram uno aliquid | |
| dictum ridemus, coram pluribus indignamur, et eorum aliis | 5 |
| libertatem non relinquimus quae ipsi in nos dicere adsueui- | |
| mus; iocis temperatis delectamur, inmodicis irascimur. |