| Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo | 7.23.1.1 |
| sapientiam paupertate damnauit. Habebit philosophus | |
| amplas opes, sed nulli detractas nec alieno sanguine | |
| cruentas, sine cuiusquam iniuria partas, sine sordidis | |
| quaestibus, quarum tam honestus sit exitus quam intro- | 5 |
| itus, quibus nemo ingemescat nisi malignus. In quantum | |
| uis exaggera illas: honestae sunt in quibus, cum multa sint | |
| quae sua quisque dici uelit, nihil est quod quisquam suum | |
| possit dicere. Ille uero fortunae benignitatem a se non | 2.1 |
| summouebit et patrimonio per honesta quaesito nec | |
| gloriabitur nec erubescet. Habebit tamen etiam quo | |
| glorietur, si aperta domo et admissa in res suas ciuitate | |
| poterit dicere 'quod quisque agnouerit tollat.' O magnum | 5 |
| uirum, <o> optime diuitem, si post hanc uocem tantundem | |
| habuerit! Ita dico: si tuto et securus scrutationem populo | |
| praebuerit, si nihil quisquam apud illum inuenerit quoi | |
| manus iniciat, audaciter et propalam erit diues. Sapiens | 3.1 |
| nullum denarium intra limen suum admittet male intran- | |
| tem; idem magnas opes, munus fortunae fructumque uir- | |
| tutis, non repudiabit nec excludet. Quid enim est quare | |
| illis bono loco inuideat? ueniant, hospitentur. Nec iactabit | 5 |
| illas nec abscondet—alterum infruniti animi est, alterum | |
| timidi et pusilli, uelut magnum bonum intra sinum con- | |
| tinentis—nec, ut dixi, eiciet illas e domo. Quid enim dicet? | 4.1 |
| utrumne 'inutiles estis' an 'ego uti diuitiis nescio'? Quem- | |
| admodum etiam pedibus suis poterit iter conficere, escen- | |
| dere tamen uehiculum malet, sic pauper [si] poterit esse, | |
| diues uolet. Habebit itaque opes, sed tamquam leues et | 5 |
| auolaturas, nec ulli alii eas nec sibi graues esse patietur. | |
| Donabit—quid erexistis aures, quid expeditis sinum?— | 5.1 |
| donabit aut bonis aut eis quos facere poterit bonos, donabit | |
| cum summo consilio dignissimos eligens, ut qui memine- | |
| rit tam expensorum quam acceptorum rationem esse red- | |
| dendam, donabit ex recta et probabili causa, nam inter | 5 |
| turpes iacturas malum munus est; habebit sinum facilem, | |
| non perforatum, ex quo multa exeant et nihil excidat. |