| Errat si quis existimat facilem rem esse donare: plurimum | 7.24.1.1 |
| ista res habet difficultatis, si modo consilio tribuitur, non | |
| casu et impetu spargitur. Hunc promereor, illi reddo; huic | |
| succurro, huius misereor; illum instruo dignum quem non | |
| deducat paupertas nec occupatum teneat; quibusdam non | 5 |
| dabo quamuis desit, quia etiam si dedero erit defuturum; | |
| quibusdam offeram, quibusdam etiam inculcabo. Non | |
| possum in hac re esse neglegens; numquam magis nomina | |
| facio quam cum dono. 'Quid? tu' inquis 'recepturus donas?' | 2.1 |
| Immo non perditurus: eo loco sit donatio unde repeti | |
| non debeat, reddi possit. Beneficium conlocetur quem- | |
| admodum thesaurus alte obrutus, quem non eruas nisi | |
| fuerit necesse. Quid? domus ipsa diuitis uiri quantam habet | 3.1 |
| bene faciendi materiam! Quis enim liberalitatem tantum | |
| ad togatos uocat? hominibus prodesse natura me iubet. | |
| Serui liberine sint hi, ingenui an libertini, iustae libertatis | |
| an inter amicos datae, quid refert? ubicumque homo est, | 5 |
| ibi benefici locus est. Potest itaque pecunia etiam intra | |
| limen suum diffundi et liberalitatem exercere, quae non | |
| quia liberis debetur sed quia a libero animo proficiscitur | |
| ita nominata est. Haec apud sapientem nec umquam in | |
| turpes indignosque inpingitur nec umquam ita defetigata | 10 |
| errat ut non, quotiens dignum inuenerit, quasi ex pleno | |
| fluat. | |
| Non est ergo quod perperam exaudiatis quae honeste | 4.1 |
| fortiter animose a studiosis sapientiae dicuntur. Et hoc | |
| primum adtendite: aliud est studiosus sapientiae, aliud | |
| iam adeptus sapientiam. Ille tibi dicet: 'optime loquor, sed | |
| adhuc inter mala uolutor plurima. Non est quod me ad | 5 |
| formulam meam exigas: cum maxime facio me et formo et | |
| ad exemplar ingens attollo; si processero quantumcumque | |
| proposui, exige ut dictis facta respondeant.' Adsecutus | |
| uero humani boni summam aliter tecum aget et dicet: | |
| 'primum non est quod tibi permittas de melioribus ferre | 10 |
| sententiam; mihi iam, quod argumentum est recti, contigit | |
| malis displicere. Sed ut tibi rationem reddam qua nulli | 5.1 |
| mortalium inuideo, audi quid promittam et quanti quaeque | |
| aestimem. Diuitias nego bonum esse; nam si essent, bonos | |
| facerent: nunc, quoniam quod apud malos deprenditur | |
| dici bonum non potest, hoc illis nomen nego. Ceterum et | 5 |
| habendas esse et utiles et magna commoda uitae adferentis | |
| fateor. Quid ergo sit quare illas non in bonis numerem, et | 25.1.1 |
| quid praestem in illis aliud quam uos, quoniam inter | |
| utrosque conuenit habendas, audite. Pone in opulentissima | |
| me domo, pone <ubi> aurum argentumque in promiscuo | |
| usu sit: non suspiciam me ob ista quae, etiam si apud me, | 5 |
| extra me tamen sunt. In Sublicium pontem me transfer | |
| et inter egentes abice: non ideo tamen me despiciam | |
| quod in illorum numero consedero qui manum ad stipem | |
| porrigunt. Quid enim ad rem an frustum panis desit cui | |
| non deest mori posse? Quid ergo est? domum illam splen- | 10 |
| didam malo quam pontem. Pone <in> instrumentis splen- | 2.1 |
| dentibus et delicato apparatu: nihilo me feliciorem credam | |
| quod mihi molle erit amiculum, quod purpura conuiuis | |
| meis substernetur. Muta stragula mea: nihilo miserius ero | |
| si lassa ceruix mea in maniculo faeni adquiescet, si super | 5 |
| Circense tomentum per sarturas ueteris lintei effluens | |
| incubabo. Quid ergo est? malo quid mihi animi sit ostendere | |
| praetextatus et †causatus† quam nudis scapulis aut †sen- | |
| tentis†. Omnes mihi ex uoto dies cedant, nouae gratula- | 3.1 |
| tiones prioribus subtexantur: non ob hoc mihi placebo. | |
| Muta in contrarium hanc indulgentiam temporis, hinc | |
| illinc percutiatur animus damno luctu incursionibus | |
| uariis, nulla hora sine aliqua querella sit: non ideo me | 5 |
| dicam inter miserrima miserum, non ideo aliquem execra- | |
| bor diem; prouisum est enim a me ne quis mihi ater dies | |
| esset. Quid ergo est? malo gaudia temperare quam dolores | |
| compescere.' |