| Hoc tibi ille Socrates dicet: 'fac me uictorem uniuer- | 7.25.4.1 |
| sarum gentium, delicatus ille Liberi currus triumphantem | |
| usque ad Thebas a solis ortu uehat, iura reges †penatium† | |
| petant: me hominem esse maxime cogitabo, cum deus | |
| undique consalutabor. Huic tam sublimi fastigio coniunge | 5 |
| protinus praecipitem mutationem; in alienum inponar | |
| fericulum exornaturus uictoris superbi ac feri pompam: | |
| non humilior sub alieno curru agar quam in meo steteram. | |
| Quid ergo est? uincere tamen quam capi malo. Totum | 5.1 |
| fortunae regnum despiciam, sed ex illo, si dabitur electio, | |
| meliora sumam. Quidquid ad me uenerit bonum fiet, | |
| sed malo faciliora ac iucundiora ueniant et minus uexatura | |
| tractantem. Non est enim quod existimes ullam esse sine | 5 |
| labore uirtutem, sed quaedam uirtutes stimulis, quaedam | |
| frenis egent. Quemadmodum corpus in procliui retineri | 6.1 |
| debet, aduersus ardua inpelli, ita quaedam uirtutes in | |
| procliui sunt, quaedam cliuum subeunt. An dubium est | |
| quin escendat nitatur obluctetur patientia fortitudo per- | |
| seuerantia et quaecumque alia duris opposita uirtus est | 5 |
| et fortunam subigit? Quid ergo? non aeque manifestum | 7.1 |
| est per deuexum ire liberalitatem temperantiam man- | |
| suetudinem? In his continemus animum ne prolabatur, in | |
| illis exhortamur incitamusque acerrime. Ergo paupertati | |
| adhibebimus illas quae pugnare sciunt fortiores, diuitiis | 5 |
| illas diligentiores quae suspensum gradum ponunt et pon- | |
| dus suum sustinent. Cum hoc ita diuisum sit, malo has | 8.1 |
| in usu mihi esse quae exercendae tranquillius sunt quam | |
| eas quarum experimentum sanguis et sudor est. Ergo non | |
| ego aliter' inquit sapiens 'uiuo quam loquor, sed uos aliter | |
| auditis; sonus tantummodo uerborum ad aures uestras per- | 5 |
| uenit: quid significet non quaeritis.' |