| 'Quid ergo inter me stultum et te sapientem interest, si | 7.26.1.1 |
| uterque habere uolumus?' Plurimum: diuitiae enim apud | |
| sapientem uirum in seruitute sunt, apud stultum in impe- | |
| rio; sapiens diuitiis nihil permittit, uobis diuitiae omnia; | |
| uos, tamquam aliquis uobis aeternam possessionem earum | 5 |
| promiserit, adsuescitis illis et cohaeretis, sapiens tunc | |
| maxime paupertatem meditatur cum in mediis diuitiis | |
| constitit. Numquam imperator ita paci credit ut non se | 2.1 |
| praeparet bello quod, etiam si non geritur, indictum est: | |
| uos domus formonsa, tamquam nec ardere nec ruere possit, | |
| insolentes, uos opes, tamquam periculum omne transcen- | |
| derint maioresque sint uobis quam quibus consumendis | 5 |
| satis uirium habeat fortuna, obstupefaciunt. Otiosi diuitiis | 3.1 |
| luditis nec prouidetis illarum periculum, sicut barbari | |
| plerumque inclusi et ignari machinarum segnes laborem | |
| obsidentium spectant nec quo illa pertineant quae ex | |
| longinquo struuntur intellegunt. Idem uobis euenit: | 5 |
| marcetis in uestris rebus nec cogitatis quot casus undique | |
| immineant iam iamque pretiosa spolia laturi. Sapientis | |
| quisquis abstulerit diuitias, omnia illi sua relinquet; uiuit | |
| enim praesentibus laetus, futuri securus. | |
| 'Nihil magis' inquit ille Socrates aut aliquis alius cui | 4.1 |
| idem <adfectus> aduersus humana atque eadem potestas | |
| est 'persuasi mihi quam ne ad opiniones uestras actum | |
| uitae meae flecterem. Solita conferte undique uerba: non | |
| conuiciari uos putabo sed uagire uelut infantes miserrimos.' | 5 |
| Haec dicet ille cui sapientia contigit, quem animus uitiorum | 5.1 |
| immunis increpare alios, non quia odit, sed in remedium | |
| iubet. Adiciet his illa: 'existimatio me uestra non meo | |
| nomine sed uestro mouet, quia †clamitatis† odisse et | |
| lacessere uirtutem bonae spei eiuratio est. Nullam mihi | 5 |
| iniuriam facitis, sed ne dis quidem hi qui aras euertunt. Sed | |
| malum propositum apparet malumque consilium etiam | |
| ibi ubi nocere non potuit. Sic uestras halucinationes fero | 6.1 |
| quemadmodum Iuppiter optimus maximus ineptias poeta- | |
| rum, quorum alius illi alas inposuit, alius cornua, alius | |
| adulterum illum induxit et abnoctantem, alius saeuum | |
| in deos, alius iniquum in homines, alius raptorem in- | 5 |
| genuorum et cognatorum quidem, alius parricidam et | |
| regni alieni paternique expugnatorem: quibus nihil aliud | |
| actum est quam ut pudor hominibus peccandi demeretur, | |
| si tales deos credidissent. Sed quamquam ista me nihil | 7.1 |
| laedant, uestra tamen uos moneo causa: suspicite uirtutem, | |
| credite iis qui illam diu secuti magnum quiddam ipsos | |
| et quod in dies maius appareat sequi clamant, et ipsam | |
| ut deos ac professores eius ut antistites colite et, quotiens | 5 |
| mentio sacrarum litterarum interuenerit, fauete linguis. | |
| Hoc uerbum non, ut plerique existimant, a fauore trahitur, | |
| sed imperat silentium ut rite peragi possit sacrum nulla | |
| uoce mala obstrepente; quod multo magis necessarium est | |
| imperari uobis, ut quotiens aliquid ex illo proferetur ora- | 10 |
| culo, intenti et compressa uoce audiatis. Cum sistrum ali- | 8.1 |
| quis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi | |
| lacertos suos artifex brachia atque umeros suspensa manu | |
| cruentat, cum aliqua genibus per uiam repens ululat lau- | |
| rumque linteatus senex et medio lucernam die praeferens | 5 |
| conclamat iratum aliquem deorum, concurritis et auditis | |
| ac diuinum esse eum, inuicem mutuum alentes stuporem, | |
| adfirmatis.' |