| Ecce Socrates ex illo carcere quem intrando purgauit | 7.27.1.1 |
| omnique honestiorem curia reddidit proclamat: 'qui iste | |
| furor, quae ista inimica dis hominibusque natura est | |
| infamare uirtutes et malignis sermonibus sancta uiolare? | |
| Si potestis, bonos laudate, si minus, transite; quod si | 5 |
| uobis exercere taetram istam licentiam placet, alter in | |
| alterum incursitate. Nam cum in caelum insanitis, non | |
| dico sacrilegium facitis sed operam perditis. Praebui ego | 2.1 |
| aliquando Aristophani materiam iocorum, tota illa comi- | |
| corum poetarum manus in me uenenatos sales suos effudit: | |
| inlustrata est uirtus mea per ea ipsa per quae petebatur; | |
| produci enim illi et temptari expedit, nec ulli magis | 5 |
| intellegunt quanta sit quam qui uires eius lacessendo | |
| senserunt: duritia silicis nullis magis quam ferientibus | |
| nota est. Praebeo me non aliter quam rupes aliqua in | 3.1 |
| uadoso mari destituta, quam fluctus non desinunt, unde- | |
| cumque moti sunt, uerberare, nec ideo aut loco eam | |
| mouent aut per tot aetates crebro incursu suo consumunt. | |
| Adsilite, facite impetum: ferendo uos uincam. In ea quae | 5 |
| firma et inexsuperabilia sunt quidquid incurrit malo suo | |
| uim suam exercet: proinde quaerite aliquam mollem | |
| cedentemque materiam in qua tela uestra figantur. | |
| Vobis autem uacat aliena scrutari mala et sententias | 4.1 |
| ferre de quoquam? "Quare hic philosophus laxius habitat? | |
| quare hic lautius cenat?" Papulas obseruatis alienas, | |
| obsiti plurimis ulceribus? hoc tale est quale si quis pul- | |
| cherrimorum corporum naeuos aut uerrucas derideat | 5 |
| quem foeda scabies depascitur. Obicite Platoni quod | 5.1 |
| petierit pecuniam, Aristoteli quod acceperit, Democrito | |
| quod neglexerit, Epicuro quod consumpserit; mihi ipsi | |
| Alcibiaden et Phaedrum obiectate, †o uos usu† maxime | |
| felices, cum primum uobis imitari uitia nostra contigerit. | 5 |
| Quin potius mala uestra circumspicitis, quae uos ab | 6.1 |
| omni parte confodiunt, alia grassantia extrinsecus, alia in | |
| uisceribus ipsis ardentia? Non eo loco res humanae sunt, | |
| etiam si statum uestrum parum nostis, ut uobis tantum | |
| otii supersit ut in probra meliorum agitare linguam uacet. | 5 |
| Hoc uos non intellegitis et alienum fortunae uestrae | 28.1.1 |
| uultum geritis, sicut plurimi quibus in circo aut theatro | |
| desidentibus iam funesta domus est nec adnuntiatum | |
| malum. At ego ex alto prospiciens uideo quae tempestates | |
| aut immineant uobis paulo tardius rupturae nimbum | 5 |
| suum aut iam uicinae uos ac uestra rapturae propius | |
| accesserint. Quid porro? nonne nunc quoque, etiam si | |
| parum sentitis, turbo quidam animos uestros rotat et in- | |
| uoluit fugientes petentesque eadem et nunc in sublime | |
| adleuatos nunc in infima adlisos cir * * * ?' | 10 |