| DIALOGORVM LIBER VIII | |
| AD SERENVM | |
| DE OTIO | |
| * * * nobis magno consensu uitia commendant. Licet nihil | 8.1.1.1 |
| aliud quod sit salutare temptemus, proderit tamen per se | |
| ipsum secedere: meliores erimus singuli. Quid quod secedere | |
| ad optimos uiros et aliquod exemplum eligere ad quod uitam | |
| derigamus licet? Quod <nisi> in otio non fit: tunc potest | 5 |
| optineri quod semel placuit, ubi nemo interuenit qui iudi- | |
| cium adhuc inbecillum populo adiutore detorqueat; tunc | |
| potest uita aequali et uno tenore procedere, quam propositis | |
| diuersissimis scindimus. Nam inter cetera mala illud pes- | 2.1 |
| simum est, quod uitia ipsa mutamus. Sic ne hoc quidem | |
| nobis contingit, permanere in malo iam familiari. Aliud | |
| ex alio placet uexatque nos hoc quoque, quod iudicia | |
| nostra non tantum praua sed etiam leuia sunt: fluctuamur | 5 |
| aliudque ex alio comprendimus, petita relinquimus, relicta | |
| repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paeniten- | |
| tiam uices sunt. Pendemus enim toti ex alienis iudiciis et id | 3.1 |
| optimum nobis uidetur quod petitores laudatoresque multos | |
| habet, non id quod laudandum petendumque est, nec uiam | |
| bonam ac malam per se aestimamus sed turba uestigiorum, | |
| in quibus nulla sunt redeuntium. | 5 |