| Dices mihi: 'quid ais, Seneca? deseris partes? Certe Stoici | 8.1.4.1 |
| uestri dicunt: "usque ad ultimum uitae finem in actu erimus, | |
| non desinemus communi bono operam dare, adiuuare sin- | |
| gulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. Nos sumus | |
| qui nullis annis uacationem damus et, quod ait ille uir di- | 5 |
| sertissimus, | |
| canitiem galea premimus; | |
| nos sumus apud quos usque eo nihil ante mortem otiosum | |
| est ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa." Quid nobis | |
| Epicuri praecepta in ipsis Zenonis principiis loqueris? Quin | 10 |
| tu bene gnauiter, si partium piget, transfugis potius quam | |
| prodis?' Hoc tibi in praesentia respondebo: 'numquid uis | 5.1 |
| amplius quam ut me similem ducibus meis praestem? Quid | |
| ergo est? non quo miserint me illi, sed quo duxerint ibo.' | |
| Nunc probabo tibi non desciscere me a praeceptis | 2.1.1 |
| Stoicorum; nam ne ipsi quidem a suis desciuerunt, et tamen | |
| excusatissimus essem, etiam si non praecepta illorum seque- | |
| rer sed exempla. Hoc quod dico in duas diuidam partes: | |
| primum, ut possit aliquis uel a prima aetate contemplationi | 5 |
| ueritatis totum se tradere, rationem uiuendi quaerere atque | |
| exercere secreto; deinde, ut possit hoc aliquis emeritis | 2.1 |
| stipendiis, profligatae aetatis, iure optimo facere et †ad alios | |
| actus animos† referre, uirginum Vestalium more, quae annis | |
| inter officia diuisis discunt facere sacra et cum didicerunt | |
| docent. | 5 |
| Hoc Stoicis quoque placere ostendam, non quia mihi | 3.1.1 |
| legem dixerim nihil contra dictum Zenonis Chrysippiue com- | |
| mittere, sed quia res ipsa patitur me ire in illorum senten- | |
| tiam, quoniam si quis semper unius sequitur, non in curia | |
| sed in factione est. Vtinam quidem iam tenerentur omnia | 5 |
| et in aperto et confesso ueritas esset nihilque ex decretis | |
| mutaremus! nunc ueritatem cum eis ipsis qui docent | |
| quaerimus. |