| Duae maxime et in hac re dissident sectae, Epicureorum | 8.3.2.1 |
| et Stoicorum, sed utraque ad otium diuersa uia mittit. | |
| Epicurus ait: 'non accedet ad rem publicam sapiens, nisi | |
| si quid interuenerit'; Zenon ait: 'accedet ad rem publicam, | |
| nisi si quid inpedierit.' Alter otium ex proposito petit, alter | 3.1 |
| ex causa; causa autem illa late patet. Si res publica cor- | |
| ruptior est quam <ut> adiuuari possit, si occupata est malis, | |
| non nitetur sapiens in superuacuum nec se nihil profuturus | |
| inpendet; si parum habebit auctoritatis aut uirium nec | 5 |
| illum erit admissura res publica, si ualetudo illum inpediet, | |
| quomodo nauem quassam non deduceret in mare, quo- | |
| modo nomen in militiam non daret debilis, sic ad iter | |
| quod inhabile sciet non accedet. Potest ergo et ille cui omnia | 4.1 |
| adhuc in integro sunt, antequam ullas experiatur tempe- | |
| states, in tuto subsistere et protinus commendare se bonis | |
| artibus et inlibatum otium exigere, uirtutium cultor, quae | |
| exerceri etiam quietissimis possunt. Hoc nempe ab homine | 5.1 |
| exigitur, ut prosit hominibus, si fieri potest, multis, si minus, | |
| paucis, si minus, proximis, si minus, sibi. Nam cum se | |
| utilem ceteris efficit, commune agit negotium. Quomodo | |
| qui se deteriorem facit non sibi tantummodo nocet sed etiam | 5 |
| omnibus eis quibus melior factus prodesse potuisset, sic | |
| quisquis bene de se meretur hoc ipso aliis prodest quod illis | |
| profuturum parat. | |
| Duas res publicas animo complectamur, alteram magnam | 4.1.1 |
| et uere publicam qua di atque homines continentur, in | |
| qua non ad hunc angulum respicimus aut ad illum sed | |
| terminos ciuitatis nostrae cum sole metimur, alteram cui nos | |
| adscripsit condicio nascendi; haec aut Atheniensium erit | 5 |
| aut Carthaginiensium aut alterius alicuius urbis quae non | |
| ad omnis pertineat homines sed ad certos. Quidam eodem | |
| tempore utrique rei publicae dant operam, maiori minori- | |
| que, quidam tantum minori, quidam tantum maiori. Huic | 2.1 |
| maiori rei publicae et in otio deseruire possumus, immo uero | |
| nescio an in otio melius, ut quaeramus quid sit uirtus, una | |
| pluresne sint, natura an ars bonos uiros faciat; unum sit hoc | |
| quod maria terrasque et mari ac terris inserta complecti- | 5 |
| tur, an multa eiusmodi corpora deus sparserit; continua sit | |
| omnis et plena materia ex qua cuncta gignuntur, an diducta | |
| et solidis inane permixtum; quae sit dei sedes, opus suum | |
| spectet an tractet, utrumne extrinsecus illi circumfusus sit | |
| an toti inditus; inmortalis sit mundus an inter caduca et ad | 10 |
| tempus nata numerandus. Haec qui contemplatur, quid deo | |
| praestat? ne tanta eius opera sine teste sint. |