| Multum et in se recedendum est; conuersatio enim dis- | 9.17.3.1 |
| similium bene composita disturbat et renouat adfectus et | |
| quidquid inbecillum in animo nec percuratum est exulcerat. | |
| Miscenda tamen ista et alternanda sunt, solitudo et frequen- | |
| tia: illa nobis faciet hominum desiderium, haec nostri, et | 5 |
| erit altera alterius remedium; odium turbae sanabit solitudo, | |
| taedium solitudinis turba. | |
| Nec in eadem intentione aequaliter retinenda mens est, | 4.1 |
| sed ad iocos deuocanda. Cum puerulis Socrates ludere non | |
| erubescebat et Cato uino laxabat animum curis publicis | |
| fatigatum et Scipio triumphale illud ac militare corpus | |
| mouebat ad numeros, non molliter se infringens, ut nunc | 5 |
| mos est etiam incessu ipso ultra muliebrem mollitiam fluen- | |
| tibus, sed ut antiqui illi uiri solebant inter lusum ac festa | |
| tempora uirilem in modum tripudiare, non facturi detri- | |
| mentum, etiam si ab hostibus suis spectarentur. Danda | 5.1 |
| est animis remissio: meliores acrioresque requieti surgent. | |
| Vt fertilibus agris non est imperandum—cito enim illos | |
| exhauriet numquam intermissa fecunditas—ita animorum | |
| impetus adsiduus labor franget, uires recipient paulum re- | 5 |
| soluti et remissi; nascitur ex adsiduitate laborum animorum | |
| hebetatio quaedam et languor. Nec ad hoc tanta hominum | 6.1 |
| cupiditas tenderet, nisi naturalem quandam uoluptatem | |
| haberet lusus iocusque; quorum frequens usus omne animis | |
| pondus omnemque uim eripiet; nam et somnus refectioni | |
| necessarius est, hunc tamen semper si diem noctemque | 5 |
| continues, mors erit. Multum interest, remittas aliquid an | |
| soluas. Legum conditores festos instituerunt dies, ut ad | 7.1 |
| hilaritatem homines publice cogerentur, tamquam neces- | |
| sarium laboribus interponentes temperamentum; et magni, | |
| ut dixi, uiri quidam sibi menstruas certis diebus ferias | |
| dabant, quidam nullum non diem inter otium et curas di- | 5 |
| uidebant. Qualem Pollionem Asinium oratorem magnum | |
| meminimus, quem nulla res ultra decumam retinuit; ne | |
| epistulas quidem post eam horam legebat, ne quid nouae | |
| curae nasceretur, sed totius diei lassitudinem duabus illis | |
| horis ponebat. Quidam medio die interiunxerunt et in | 10 |
| postmeridianas horas aliquid leuioris operae distulerunt. | |
| Maiores quoque nostri nouam relationem post horam decu- | |
| mam in senatu fieri uetabant. Miles uigilias diuidit, et nox | |
| immunis est ab expeditione redeuntium. Indulgendum est | 8.1 |
| animo dandumque subinde otium quod alimenti ac uirium | |
| loco sit. Et in ambulationibus apertis uagandum, ut caelo | |
| libero et multo spiritu augeat attollatque se animus; ali- | |
| quando uectatio iterque et mutata regio uigorem dabunt | 5 |
| conuictusque et liberalior potio. Non numquam et usque | |
| ad ebrietatem ueniendum, non ut mergat nos sed ut depri- | |
| mat; eluit enim curas et ab imo animum mouet et ut | |
| morbis quibusdam ita tristitiae medetur, Liberque non ob | |
| licentiam linguae dictus est [inuentor uini] sed quia liberat | 10 |
| seruitio curarum animum et adserit uegetatque et auda- | |
| ciorem in omnis conatus facit. Sed ut libertatis ita uini | 9.1 |
| salubris moderatio est. Solonem Arcesilanque indulsisse | |
| uino credunt, Catoni ebrietas obiecta est: facilius efficiet, | |
| quisquis obiecit [et], crimen honestum quam turpem | |
| Catonem. Sed nec saepe faciendum est, ne animus malam | 5 |
| consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exultationem | |
| libertatemque extrahendus tristisque sobrietas remouenda | |
| paulisper. Nam siue Graeco poetae credimus 'aliquando et | 10.1 |
| insanire iucundum est', siue Platoni 'frustra poeticas fores | |
| compos sui pepulit', siue Aristoteli 'nullum magnum in- | |
| genium sine mixtura dementiae fuit': non potest grande | |
| aliquid et super ceteros loqui nisi mota mens. Cum uulgaria | 11.1 |
| et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior, | |
| tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali. Non | |
| potest sublime quicquam et in arduo positum contingere | |
| quam diu apud se est: desciscat oportet a solito et efferatur | 5 |
| et mordeat frenos et rectorem rapiat suum eoque ferat quo | |
| per se timuisset escendere. |