| Sequitur pars quae solet non inmerito contristare et in | 9.16.1.1 |
| sollicitudinem adducere. Vbi bonorum exitus mali sunt, | |
| ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio | |
| uiuere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cerui- | |
| cem, Cato ille, uirtutium uiua imago, incumbens gladio | 5 |
| simul de se ac de re publica palam facere, necesse est tor- | |
| queri tam iniqua praemia fortunam persoluere; et quid | |
| sibi quisque tunc speret, cum uideat pessima optimos pati? | |
| Quid ergo est? Vide quomodo quisque illorum tulerit et, | 2.1 |
| si fortes fuerunt, ipsorum illos animo desidera, si muli- | |
| ebriter et ignaue perierunt, nihil perît: aut digni sunt | |
| quorum uirtus tibi placeat, aut indigni quorum desidere- | |
| tur ignauia. Quid enim est turpius quam si maximi uiri | 5 |
| timidos fortiter moriendo faciunt? Laudemus totiens di- | 3.1 |
| gnum laudibus et dicamus: 'tanto fortior, tanto felicior! | |
| Omnes effugisti casus, liuorem, morbum; existi ex custo- | |
| dia; non tu dignus mala fortuna dis uisus es, sed indignus | |
| in quem iam aliquid fortuna posset.' Subducentibus uero | 5 |
| se et in ipsa morte ad uitam respectantibus manus inicien- | |
| dae sunt. Neminem flebo laetum, neminem flentem: ille | 4.1 |
| lacrimas meas ipse abstersit, hic suis lacrimis effecit ne | |
| ullis dignus sit. Ego Herculem fleam quod uiuus uritur, | |
| aut Regulum quod tot clauis configitur, aut Catonem quod | |
| uulnera <uulnerat> sua? Omnes isti leui temporis inpensa | 5 |
| inuenerunt quomodo aeterni fierent, et ad inmortalitatem | |
| moriendo uenerunt. | |
| Est et illa sollicitudinum non mediocris materia, si te | 17.1.1 |
| anxie componas nec ullis simpliciter ostendas, qualis mul- | |
| torum uita est, ficta, ostentationi parata; torquet enim | |
| adsidua obseruatio sui et deprendi aliter ac solet metuit. | |
| Nec umquam cura soluimur, ubi totiens nos aestimari puta- | 5 |
| mus quotiens aspici; nam et multa incidunt quae inuitos | |
| denudent et, ut bene cedat tanta sui diligentia, non tamen | |
| iucunda uita aut secura est semper sub persona uiuentium. | |
| At illa quantum habet uoluptatis sincera et per se inornata | 2.1 |
| simplicitas, nihil obtendens moribus suis! Subit tamen et | |
| haec uita contemptus periculum, si omnia omnibus patent; | |
| sunt enim qui fastidiant quidquid propius adierunt. Sed nec | |
| uirtuti periculum est ne admota oculis reuilescat et satius | 5 |
| est simplicitate contemni quam perpetua simulatione tor- | |
| queri. Modum tamen rei adhibeamus: multum interest, | |
| simpliciter uiuas an neglegenter. |