| Sed nihil prodest priuatae tristitiae causas abiecisse; | 9.15.1.1 |
| occupat enim nonnumquam odium generis humani. Cum | |
| cogitaueris quam sit rara simplicitas et quam ignota in- | |
| nocentia et uix umquam nisi cum expedit fides et occurrit | |
| tot scelerum felicium turba et libidinis lucra damnaque | 5 |
| pariter inuisa et ambitio usque eo iam se suis non continens | |
| terminis ut per turpitudinem splendeat, agitur animus in | |
| noctem et uelut euersis uirtutibus, quas nec sperare licet | |
| nec habere prodest, tenebrae oboriuntur. In hoc itaque | 2.1 |
| flectendi sumus, ut omnia uulgi uitia non inuisa nobis sed | |
| ridicula uideantur et Democritum potius imitemur quam | |
| Heraclitum. Hic enim, quotiens in publicum processerat, | |
| flebat, ille ridebat, huic omnia quae agimus miseriae, illi | 5 |
| ineptiae uidebantur. Eleuanda ergo omnia et facili animo | |
| ferenda: humanius est deridere uitam quam deplorare. | |
| Adice quod de humano quoque genere melius meretur | 3.1 |
| qui ridet illud quam qui luget: ille ei spei bonae aliquid | |
| relinquit, hic autem stulte deflet quae corrigi posse desperat; | |
| et uniuersa contemplanti maioris animi est qui risum non | |
| tenet quam qui lacrimas, quando lenissimum adfectum | 5 |
| animi mouet et nihil magnum, nihil seuerum, ne miserum | |
| quidem ex tanto paratu putat. Singula propter quae laeti | 4.1 |
| ac tristes sumus sibi quisque proponat et sciet uerum esse | |
| quod Bion dixit, omnia hominum negotia simillima initiis | |
| esse nec uitam illorum magis sanctam aut seueram esse | |
| quam conceptum, <in nihilum redigi ex> nihilo natos. Sed | 5.1 |
| satius est publicos mores et humana uitia placide accipere | |
| nec in risum nec in lacrimas excidentem; nam alienis malis | |
| torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis uoluptas | |
| inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis | 5 |
| filium efferat, et frontem suam fingere. In suis quoque malis | 6.1 |
| ita gerere se oportet ut dolori tantum des quantum <natura> | |
| poscit, non quantum consuetudo; plerique enim lacrimas | |
| fundunt ut ostendant et totiens siccos oculos habent | |
| quotiens spectator defuit, turpe iudicantes non flere cum | 5 |
| omnes faciant: adeo penitus hoc se malum fixit, ex aliena | |
| opinione pendere, ut in simulationem etiam res simplicis- | |
| sima, dolor, ueniat. |