| Hoc secutum puto Democritum ita coepisse: 'qui tran- | 9.13.1.1 |
| quille uolet uiuere nec priuatim agat multa nec publice', | |
| ad superuacua scilicet referentem. Nam si necessaria sunt, | |
| et priuatim et publice non tantum multa sed innumerabilia | |
| agenda sunt; ubi uero nullum officium sollemne nos citat, | 5 |
| inhibendae actiones. Nam qui multa agit saepe fortunae | 2.1 |
| potestatem sui facit, quam tutissimum est raro experiri, | |
| ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eius | |
| promittere: 'nauigabo, nisi si quid inciderit' et 'praetor | |
| fiam, nisi si quid obstiterit' et 'negotiatio mihi respondebit, | 5 |
| nisi si quid interuenerit'. Hoc est quare sapienti nihil | 3.1 |
| contra opinionem dicamus accidere: non illum casibus | |
| hominum excerpimus sed erroribus nec illi omnia ut uoluit | |
| cedunt, sed ut cogitauit; in primis autem cogitauit aliquid | |
| posse propositis suis resistere. Necesse est autem leuius ad | 5 |
| animum peruenire destitutae cupiditatis dolorem cui suc- | |
| cessum non utique promiseris. | |
| Faciles etiam nos facere debemus, ne nimis destinatis | 14.1.1 |
| rebus indulgeamus, transeamusque in ea in quae nos casus | |
| deduxerit nec mutationem aut consili aut status per- | |
| timescamus, dummodo nos leuitas, inimicissimum quieti | |
| uitium, non excipiat. Nam et pertinacia necesse est anxia | 5 |
| et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et | |
| leuitas multo grauior nusquam se continens. Vtrumque | |
| infestum est tranquillitati, et nihil mutare posse et nihil | |
| pati. Vtique animus ab omnibus externis in se reuocandus | 2.1 |
| est: sibi confidat, se gaudeat, sua suspiciat, recedat quan- | |
| tum potest ab alienis et se sibi adplicet, damna non sentiat, | |
| etiam aduersa benigne interpretetur. Nuntiato naufragio | 3.1 |
| Zenon noster, cum omnia sua audiret submersa, 'iubet' | |
| inquit 'me fortuna expeditius philosophari.' Minabatur | |
| Theodoro philosopho tyrannus mortem et quidem insepul- | |
| tam: 'habes' inquit 'cur tibi placeas, hemina sanguinis in | 5 |
| tua potestate est; nam quod ad sepulturam pertinet, o te | |
| ineptum, si putas mea interesse supra terram an infra | |
| putrescam.' Canus Iulius, uir in primis magnus, cuius | 4.1 |
| admirationi ne hoc quidem obstat quod nostro saeculo | |
| natus est, cum Gaio diu altercatus, postquam abeunti | |
| Phalaris ille dixit 'ne forte inepta spe tibi blandiaris, duci | |
| te iussi', 'gratias' inquit 'ago, optime princeps.' Quid sen- | 5.1 |
| serit dubito; multa enim mihi occurrunt. Contumeliosus | |
| esse uoluit et ostendere quanta crudelitas esset in qua | |
| mors beneficium erat? An exprobrauit illi cotidianam de- | |
| mentiam?—agebant enim gratias et quorum liberi occisi | 5 |
| et quorum bona ablata erant. An tamquam libertatem | |
| libenter accepit? Quidquid est, magno animo respondit. | |
| Dicet aliquis 'potuit post hoc iubere illum Gaius uiuere.' | 6.1 |
| Non timuit hoc Canus; nota erat Gai in talibus imperiis | |
| fides. Credisne illum decem medios usque ad supplicium | |
| dies sine ulla sollicitudine exegisse? Verisimile non est quae | |
| uir ille dixerit, quae fecerit, quam in tranquillo fuerit. | 5 |
| Ludebat latrunculis, cum centurio agmen periturorum | 7.1 |
| trahens illum quoque excitari iuberet. Vocatus numerauit | |
| calculos et sodali suo 'uide' inquit 'ne post mortem meam | |
| mentiaris te uicisse'; tum annuens centurioni 'testis' inquit | |
| 'eris uno me antecedere.' Lusisse tu Canum illa tabula | 5 |
| putas? inlusit. Tristes erant amici talem amissuri uirum: | 8.1 |
| 'quid maesti' inquit 'estis? Vos quaeritis an inmortales | |
| animae sint: ego iam sciam.' Nec desiit ueritatem in ipso | |
| fine scrutari et ex morte sua quaestionem habere. Prose- | 9.1 |
| quebatur illum philosophus suus nec iam procul erat tumu- | |
| lus in quo Caesari deo nostro fiebat cotidianum sacrum: | |
| is 'quid,' inquit 'Cane, nunc cogitas? aut quae tibi mens | |
| est?' 'Obseruare' inquit Canus 'proposui illo uelocissimo | 5 |
| momento an sensurus sit animus exire se', promisitque, | |
| si quid explorasset, circumiturum amicos et indicaturum | |
| quis esset animarum status. Ecce in media tempestate | 10.1 |
| tranquillitas, ecce animus aeternitate dignus, qui fatum | |
| suum in argumentum ueri uocat, qui in ultimo illo gradu | |
| positus exeuntem animam percontatur nec usque ad mortem | |
| tantum sed aliquid etiam ex ipsa morte discit: nemo diutius | 5 |
| philosophatus est. Non raptim relinquetur magnus uir et | |
| cum cura dicendus: dabimus te in omnem memoriam, | |
| clarissimum caput, Gaianae cladis magna portio. |