| DIALOGORVM LIBER X | |
| AD PAVLINVM | |
| DE BREVITATE VITAE | |
| Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate | 10.1.1.1 |
| conqueritur, quod in exiguum aeui gignimur, quod haec | |
| tam uelociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decur- | |
| runt, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso uitae | |
| apparatu uita destituat. Nec huic publico, ut opinantur, | 5 |
| malo turba tantum et inprudens uulgus ingemuit: clarorum | |
| quoque uirorum hic adfectus querellas euocauit. Inde illa | |
| maximi medicorum exclamatio est, 'uitam breuem esse, | |
| longam artem'; inde Aristotelis cum rerum natura exigen- | 2.1 |
| tis minime conueniens sapienti uiro lis est: 'aetatis illam | |
| animalibus tantum indulsisse ut quina aut dena saecula | |
| educerent, homini in tam multa ac magna genito tanto | |
| citeriorem terminum stare.' Non exiguum temporis habe- | 3.1 |
| mus, sed multum perdimus. Satis longa uita et in maxima- | |
| rum rerum consummationem large data est, si tota bene | |
| conlocaretur; sed ubi per luxum ac neglegentiam diffluit, | |
| ubi nulli bonae rei inpenditur, ultima demum necessitate | 5 |
| cogente quam ire non intelleximus transisse sentimus. Ita | 4.1 |
| est: non accipimus breuem uitam sed facimus nec inopes | |
| eius sed prodigi sumus. Sicut amplae et regiae opes, ubi ad | |
| malum dominum peruenerunt, momento dissipantur, at | |
| quamuis modicae, si bono custodi traditae sunt, usu cre- | 5 |
| scunt, ita aetas nostra bene disponenti multum patet. |