| Quid de rerum natura querimur? Illa se benigne gessit: | 10.2.1.1 |
| uita, si uti scias, longa est. <At> alium insatiabilis tenet | |
| auaritia, alium in superuacuis laboribus operosa sedulitas; | |
| alius uino madet, alius inertia torpet; alium defetigat ex | |
| alienis iudiciis suspensa semper ambitio, alium mercandi | 5 |
| praeceps cupiditas circa omnis terras, omnia maria spe | |
| lucri ducit; quosdam torquet cupido militiae, numquam | |
| non aut alienis periculis intentos aut suis anxios; sunt quos | |
| ingratus superiorum cultus uoluntaria seruitute consumat; | |
| multos aut adfectatio alienae fortunae aut suae querella | 2.1 |
| detinuit; plerosque nihil certum sequentis uaga et incon- | |
| stans et sibi displicens leuitas per noua consilia iactauit; | |
| quibusdam nihil quo cursum derigant placet, sed marcentis | |
| oscitantisque fata deprendunt, adeo ut quod apud maxi- | 5 |
| mum poetarum more oraculi dictum est uerum esse non | |
| dubitem: 'exigua pars est uitae qua uiuimus.' Ceterum | |
| quidem omne spatium non uita sed tempus est. Vrgent et | 3.1 |
| circumstant uitia undique nec resurgere aut in dispectum | |
| ueri attollere oculos sinunt, sed mersos et in cupiditatem | |
| infixos premunt. Numquam illis recurrere ad se licet; si | |
| quando aliqua fortuito quies contigit, uelut profundum | 5 |
| mare, in quo post uentum quoque uolutatio est, fluctuantur, | |
| nec umquam illis a cupiditatibus suis otium est. De istis me | 4.1 |
| putas dicere quorum in confesso mala sunt? aspice illos ad | |
| quorum felicitatem concurritur: bonis suis offocantur. Quam | |
| multis diuitiae graues sunt! quam multorum eloquentia et | |
| cotidiana ostentandi ingenii occupatio sanguinem educit! | 5 |
| quam multi continuis uoluptatibus pallent! quam multis | |
| nihil liberi relinquit circumfusus clientium populus! Omnis | |
| denique istos ab infimis usque ad summos pererra: hic | |
| aduocat, hic adest, ille periclitatur, ille defendit, ille iudicat, | |
| nemo se sibi uindicat, alius in alium consumitur. Interroga | 10 |
| de istis quorum nomina ediscuntur, his illos dinosci uidebis | |
| notis: ille illius cultor est, hic illius; suus nemo est. Deinde | 5.1 |
| dementissima quorundam indignatio est: queruntur de | |
| superiorum fastidio, quod ipsis adire uolentibus non uaca- | |
| uerint! Audet quisquam de alterius superbia queri qui sibi | |
| ipse numquam uacat? Ille tamen te, quisquis es, insolenti | 5 |
| quidem uultu sed aliquando respexit, ille aures suas ad tua | |
| uerba demisit, ille te ad latus suum recepit: tu non inspicere | |
| te umquam, non audire dignatus es. Non est itaque quod | |
| ista officia cuiquam inputes, quoniam quidem, cum illa | |
| faceres, non esse cum alio uolebas sed tecum esse non | 10 |
| poteras. |