| Omnia licet quae umquam ingenia fulserunt in hoc unum | 10.3.1.1 |
| consentiant, numquam satis hanc humanarum mentium | |
| caliginem mirabuntur. Praedia sua occupari a nullo patiun- | |
| tur et, si exigua contentio est de modo finium, ad lapides et | |
| arma discurrunt: in uitam suam incedere alios sinunt, immo | 5 |
| uero ipsi etiam possessores eius futuros inducunt. Nemo | |
| inuenitur qui pecuniam suam diuidere uelit: uitam unus- | |
| quisque quam multis distribuit! Adstricti sunt in continendo | |
| patrimonio, simul ad iacturam temporis uentum est, pro- | |
| fusissimi in eo cuius unius honesta auaritia est. Libet itaque | 2.1 |
| ex seniorum turba comprendere aliquem: 'peruenisse te ad | |
| ultimum aetatis humanae uidemus, centesimus tibi uel | |
| supra premitur annus: agedum ad computationem aetatem | |
| tuam reuoca. Duc quantum ex isto tempore creditor, | 5 |
| quantum amica, quantum rex, quantum cliens abstulerit, | |
| quantum lis uxoria, quantum seruorum coercitio, quantum | |
| officiosa per urbem discursatio; adice morbos quos manu | |
| fecimus, adice et quod sine usu iacuit: uidebis te pauciores | |
| annos habere quam numeras. Repete memoria tecum | 3.1 |
| quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut de- | |
| stinaueras cesserit, quando tibi usus tui fuerit, quando in | |
| statu suo uultus, quando animus intrepidus, quid tibi in | |
| tam longo aeuo facti operis sit, quam multi uitam tuam | 5 |
| diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum uanus | |
| dolor, stulta laetitia, auida cupiditas, blanda conuersatio | |
| abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit: intelleges | |
| te inmaturum mori.' Quid ergo est in causa? Tamquam | 4.1 |
| semper uicturi uiuitis, numquam uobis fragilitas uestra | |
| succurrit, non obseruatis quantum iam temporis transierit; | |
| uelut ex pleno et abundanti perditis, cum interim fortasse | |
| ille ipse qui alicui uel homini uel rei donatur dies ultimus | 5 |
| sit. Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam | |
| inmortales concupiscitis. Audies plerosque dicentes: 'a quin- | 5.1 |
| quagesimo anno in otium secedam, sexagesimus me annus | |
| ab officiis dimittet.' Et quem tandem longioris uitae prae- | |
| dem accipis? Quis ista sicut disponis ire patietur? Non pudet | |
| te reliquias uitae tibi reseruare et id solum tempus bonae | 5 |
| menti destinare quod in nullam rem conferri possit? Quam | |
| serum est tunc uiuere incipere cum desinendum est! Quae | |
| tam stulta mortalitatis obliuio in quinquagesimum et sexa- | |
| gesimum annum differre sana consilia et inde uelle uitam | |
| inchoare quo pauci perduxerunt! | 10 |