| Potentissimis et in altum sublatis hominibus excidere | 10.4.1.1 |
| uoces uidebis quibus otium optent laudent, omnibus bonis | |
| suis praeferant. Cupiunt interim ex illo fastigio suo, si tuto | |
| liceat, descendere; nam ut nihil extra lacessat aut quatiat, | |
| in se ipsa fortuna ruit. | 5 |
| Diuus Augustus, cui di plura quam ulli praestiterunt, non | 2.1 |
| desît quietem sibi precari et uacationem a re publica petere; | |
| omnis eius sermo ad hoc semper reuolutus est, ut spera- | |
| ret otium; hoc labores suos, etiam si falso, dulci tamen ob- | |
| lectabat solacio, aliquando se uicturum sibi. In quadam ad | 3.1 |
| senatum missa epistula, cum requiem suam non uacuam | |
| fore dignitatis nec a priore gloria discrepantem pollicitus | |
| esset, haec uerba inueni: 'sed ista fieri speciosius quam | |
| promitti possunt. Me tamen cupido temporis optatissimi | 5 |
| mihi prouexit ut, quoniam rerum laetitia moratur [ut] | |
| adhuc, praeciperem aliquid uoluptatis ex uerborum dul- | |
| cedine.' Tanta uisa est res otium ut illam, quia usu non | 4.1 |
| poterat, cogitatione praesumeret. Qui omnia uidebat ex se | |
| uno pendentia, qui hominibus gentibusque fortunam dabat, | |
| illum diem laetissimus cogitabat quo magnitudinem suam | |
| exueret. Expertus erat quantum illa bona per omnis terras | 5.1 |
| fulgentia sudoris exprimerent, quantum occultarum sollici- | |
| tudinum tegerent: cum ciuibus primum, deinde cum col- | |
| legis, nouissime cum adfinibus coactus armis decernere, | |
| mari terraque sanguinem fudit. Per Macedoniam Siciliam | 5 |
| Aegyptum Syriam Asiamque et omnis prope oras bello | |
| circumactus Romana caede lassos exercitus ad externa bella | |
| conuertit. Dum Alpes pacat inmixtosque mediae paci et | |
| imperio hostes perdomat, dum ultra Rhenum et Euphra- | |
| ten et Danuuium terminos mouet, in ipsa urbe Murenae, | 10 |
| Caepionis, Lepidi, Egnati, aliorum in eum mucrones acue- | |
| bantur. Nondum horum effugerat insidias: filia et tot | 6.1 |
| nobiles iuuenes adulterio uelut sacramento adacti iam | |
| infractam aetatem territabant Iullusque et iterum timenda | |
| cum Antonio mulier. Haec ulcera cum ipsis membris | |
| absciderat: alia subnascebantur; uelut graue multo san- | 5 |
| guine corpus parte semper aliqua rumpebatur. Itaque | |
| otium optabat, in huius spe et cogitatione labores eius | |
| residebant, hoc uotum erat eius qui uoti compotes facere | |
| poterat. |