| M. Cicero inter Catilinas Clodios iactatus Pompeiosque | 10.5.1.1 |
| et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubios ami- | |
| cos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem | |
| tenet, nouissime abductus, nec secundis rebus quietus nec | |
| aduersarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum | 5 |
| non sine causa sed sine fine laudatum detestatur! Quam | 2.1 |
| flebiles uoces exprimit in quadam ad Atticum epistula iam | |
| uicto patre Pompeio, adhuc filio in Hispania fracta arma re- | |
| fouente! 'Quid agam' inquit 'hic quaeris? moror in Tuscu- | |
| lano meo semiliber.' Alia deinceps adicit quibus et priorem | 5 |
| aetatem complorat et de praesenti queritur et de futura | |
| desperat. Semiliberum se dixit Cicero: at mehercules num- | 3.1 |
| quam sapiens in tam humile nomen procedet, numquam | |
| semiliber erit, integrae semper libertatis et solidae, solutus | |
| et sui iuris et altior ceteris. Quid enim supra eum potest | |
| esse qui supra fortunam est? | 5 |
| Liuius Drusus, uir acer et uehemens, cum leges nouas et | 6.1.1 |
| mala Gracchana mouisset stipatus ingenti totius Italiae | |
| coetu, exitum rerum non peruidens quas nec agere licebat | |
| nec iam liberum erat semel inchoatas relinquere, execratus | |
| inquietam a primordiis uitam dicitur dixisse uni sibi ne | 5 |
| puero quidem umquam ferias contigisse. Ausus est enim et | |
| pupillus adhuc et praetextatus iudicibus reos commendare | |
| et gratiam suam foro interponere, tam efficaciter quidem ut | |
| quaedam iudicia constet ab illo rapta. Quo non erumperet | 2.1 |
| tam inmatura ambitio? scires in malum ingens et priuatum | |
| et publicum euasuram <tam> praecoquem audaciam. Sero | |
| itaque querebatur nullas sibi ferias contigisse, a puero sedi- | |
| tiosus et foro grauis. Disputatur an ipse sibi manus attulerit; | 5 |
| subito enim uulnere per inguen accepto conlapsus est, | |
| aliquo dubitante an mors eius uoluntaria esset, nullo an | |
| tempestiua. Superuacuum est commemorare plures qui, | 3.1 |
| cum aliis felicissimi uiderentur, ipsi in se uerum testimo- | |
| nium dixerunt perosi omnem actum annorum suorum; sed | |
| his querellis nec alios mutauerunt nec se ipsos; nam cum | |
| uerba eruperunt, adfectus ad consuetudinem relabuntur. | 5 |