| Vestra mehercules uita, licet supra mille annos exeat, in | 10.6.4.1 |
| artissimum contrahetur: ista uitia nullum non saeculum | |
| deuorabunt. Hoc uero spatium quod, quamuis natura | |
| currit, ratio dilatat, cito uos effugiat necesse est; non enim | |
| adprenditis nec retinetis nec uelocissimae omnium rei mo- | 5 |
| ram facitis, sed abire ut rem superuacuam ac reparabilem | |
| sinitis. | |
| In primis autem et illos numero qui nulli rei nisi uino ac | 7.1.1 |
| libidini uacant; nulli enim turpius occupati sunt. Ceteri | |
| etiam si uana gloriae imagine teneantur, speciose tamen | |
| errant; licet auaros mihi, licet iracundos enumeres uel odia | |
| exercentes iniusta uel bella, omnes isti uirilius peccant: in | 5 |
| uentrem ac libidinem proiectorum inhonesta labes est. | |
| Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent, | 2.1 |
| quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant, | |
| quam diu colantur, quantum uadimonia sua atque aliena | |
| occupent, quantum conuiuia, quae iam ipsa officia sunt: | |
| uidebis quemadmodum illos respirare non sinant uel mala | 5 |
| sua uel bona. | |
| Denique inter omnes conuenit nullam rem bene exerceri | 3.1 |
| posse ab homine occupato, non eloquentiam, non liberales | |
| disciplinas, quando districtus animus nihil altius recipit sed | |
| omnia uelut inculcata respuit. Nihil minus est hominis | |
| occupati quam uiuere: nullius rei difficilior scientia est. | 5 |
| Professores aliarum artium uulgo multique sunt, quasdam | |
| uero ex his pueri admodum ita percepisse uisi sunt ut etiam | |
| praecipere possent: uiuere tota uita discendum est et, quod | |
| magis fortasse miraberis, tota uita discendum est mori. Tot | 4.1 |
| maximi uiri relictis omnibus inpedimentis, cum diuitiis | |
| officiis uoluptatibus renuntiassent, hoc unum in extremam | |
| usque aetatem egerunt, ut uiuere scirent; plures tamen ex | |
| his nondum se scire confessi uita abierunt, nedum ut isti | 5 |
| sciant. Magni, mihi crede, et supra humanos errores | 5.1 |
| eminentis uiri est nihil ex suo tempore delibari sinere, et | |
| ideo eius uita longissima est quia, quantumcumque patuit, | |
| totum ipsi uacauit. Nihil inde incultum otiosumque iacuit, | |
| nihil sub alio fuit, neque enim quicquam repperit dignum | 5 |
| quod cum tempore suo permutaret, custos eius parcissimus. | |
| Itaque satis illi fuit: iis uero necesse est defuisse ex quorum | |
| uita multum populus tulit. Nec est quod putes [hinc] illos | 6.1 |
| <non> aliquando intellegere damnum suum: plerosque certe | |
| audies ex iis quos magna felicitas grauat inter clientium | |
| greges aut causarum actiones aut ceteras honestas miserias | |
| exclamare interdum 'uiuere mihi non licet'. Quidni non | 7.1 |
| liceat? omnes illi qui te sibi aduocant tibi abducunt. Ille | |
| reus quot dies abstulit? quot ille candidatus? quot illa anus | |
| efferendis heredibus lassa? quot ille ad inritandam auaritiam | |
| captantium simulatus aeger? quot ille potentior amicus, qui | 5 |
| uos non in amicitiam sed in apparatum habet? Dispunge, | |
| inquam, et recense uitae tuae dies: uidebis paucos admo- | |
| dum et reiculos apud te resedisse. Adsecutus ille quos opta- | 8.1 |
| uerat fasces cupit ponere et subinde dicit 'quando hic annus | |
| praeteribit?' Facit ille ludos, quorum sortem sibi optin- | |
| gere magno aestimauit: 'quando' inquit 'istos effugiam?' | |
| Diripitur ille toto foro patronus et magno concursu omnia | 5 |
| ultra quam audiri potest complet: 'quando' inquit 'res pro- | |
| ferentur?' Praecipitat quisque uitam suam et futuri desiderio | |
| laborat, praesentium taedio. At ille qui nullum non tempus | 9.1 |
| in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum | |
| ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est quod | |
| iam ulla hora nouae uoluptatis possit adferre? omnia nota, | |
| omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero [foro] fortuna | 5 |
| ut uolet ordinet: uita iam in tuto est. Huic adici potest, de- | |
| trahi nihil, et adici sic quemadmodum saturo iam ac pleno | |
| aliquid cibi quod nec desiderat <et> capit. Non est itaque | 10.1 |
| quod quemquam propter canos aut rugas putes diu uixisse: | |
| non ille diu uixit sed diu fuit. Quid enim si illum multum | |
| putes nauigasse quem saeua tempestas a portu exceptum | |
| huc et illuc tulit ac uicibus uentorum ex diuerso furentium | 5 |
| per eadem spatia in orbem egit? non ille multum nauigauit | |
| sed multum iactatus est. |