| Mirari soleo, cum uideo aliquos tempus petentes et eos qui | 10.8.1.1 |
| rogantur facillimos; illud uterque spectat propter quod | |
| tempus petitum est, ipsum quidem neuter: quasi nihil peti- | |
| tur, quasi nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur; | |
| fallit autem illos quia res incorporalis est, quia sub oculos | 5 |
| non uenit, ideoque uilissime aestimatur, immo paene nul- | |
| lum eius pretium est. Annua, congiaria homines carissime | 2.1 |
| accipiunt et illis aut laborem aut operam aut diligentiam | |
| suam locant: nemo aestimat tempus; utuntur illo laxius | |
| quasi gratuito. At eosdem [aegros] uidebis, si mortis pericu- | |
| lum propius admotum est, medicorum genua tangentes, si | 5 |
| metuunt capitale supplicium, omnia sua ut uiuant paratos | |
| inpendere: tanta in illis discordia adfectuum est. Quodsi | 3.1 |
| posset quemadmodum praeteritorum annorum cuiusque | |
| numerus proponi, sic futurorum, quomodo illi qui paucos | |
| uiderent superesse trepidarent, quomodo illis parcerent! | |
| Atqui facile est quamuis exiguum dispensare quod certum | 5 |
| est; id debet seruari diligentius quod nescias quando deficiat. | |
| Nec est tamen quod putes illos ignorare quam cara res sit: | 4.1 |
| dicere solent eis quos ualdissime diligunt paratos se partem | |
| annorum suorum dare. Dant nec intellegunt; dant autem | |
| ita ut sine illorum incremento sibi detrahant. Sed hoc ipsum, | |
| an detrahant, nesciunt; ideo tolerabilis est illis iactura | 5 |
| detrimenti latentis. Nemo restituet annos, nemo iterum te | 5.1 |
| tibi reddet. Ibit qua coepit aetas nec cursum suum aut | |
| reuocabit aut supprimet; nihil tumultuabitur, nihil admone- | |
| bit uelocitatis suae: tacita labetur. Non illa se regis imperio, | |
| non fauore populi longius proferet: sicut missa est a primo | 5 |
| die curret, nusquam deuertetur, nusquam remorabitur. | |
| Quid fiet? tu occupatus es, uita festinat: mors interim aderit, | |
| cui uelis nolis uacandum est. |