| Potestne quicquam †sensus hominum eorum dico† qui | 10.9.1.1 |
| prudentiam iactant? operosius occupati sunt ut melius | |
| possint uiuere, inpendio uitae uitam instruunt. Cogitationes | |
| suas in longum ordinant; maxima porro uitae iactura dilatio | |
| est: illa primum quemque extrahit diem, illa eripit prae- | 5 |
| sentia dum ulteriora promittit. Maximum uiuendi inpedi- | |
| mentum est expectatio, quae pendet ex crastino, perdit | |
| hodiernum. Quod in manu fortunae positum est disponis, | |
| quod in tua dimittis. Quo spectas? quo te extendis? Omnia | |
| quae uentura sunt in incerto iacent: protinus uiue. Clamat | 2.1 |
| ecce maximus uates et uelut diuino ore instinctus salutare | |
| carmen canit: | |
| optima quaeque dies miseris mortalibus aeui | |
| prima fugit. | 5 |
| 'Quid cunctaris?' inquit 'quid cessas? nisi occupas, fugit.' | |
| Et cum occupaueris, tamen fugiet; itaque cum celeritate | |
| temporis utendi uelocitate certandum est et uelut ex tor- | |
| renti rapido nec semper ituro cito hauriendum. Hoc quoque | 3.1 |
| pulcherrime ad exprobrandam infinitam cunctationem, | |
| quod non optimam quamque 'aetatem' sed 'diem' dicit. | |
| Quid securus et in tanta temporum fuga lentus menses tibi | |
| et annos in longam seriem, utcumque auiditati tuae uisum | 5 |
| est, exporrigis? de die tecum loquitur et de hoc ipso fugiente. | |
| Num dubium est ergo quin optima quaeque prima dies | 4.1 |
| fugiat mortalibus miseris, id est occupatis? Quorum puerilis | |
| adhuc animos senectus opprimit, ad quam inparati inermes- | |
| que perueniunt. Nihil enim prouisum est: subito in illam | |
| necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non sentie- | 5 |
| bant. Quemadmodum aut sermo aut lectio aut aliqua | 5.1 |
| intentior cogitatio iter facientis decipit et peruenisse ante | |
| sciunt quam adpropinquare, sic hoc iter uitae adsiduum et | |
| citatissimum, quod uigilantes dormientesque eodem gradu | |
| facimus, occupatis non apparet nisi in fine. | 5 |