| Quod proposui si in partes uelim et argumenta diducere, | 10.10.1.1 |
| multa mihi occurrent per quae probem breuissimam esse | |
| occupatorum uitam. Solebat dicere Fabianus, non ex his | |
| cathedrariis philosophis sed ex ueris et antiquis, contra | |
| adfectus impetu, non subtilitate pugnandum, nec minutis | 5 |
| uulneribus sed incursu auertendam aciem; [non probat | |
| cauillationes] <uitia> enim contundi debere, non uellicari. | |
| Tamen ut illis error exprobretur suus, docendi, non tantum | |
| deplorandi sunt. | |
| In tria tempora uita diuiditur: quod fuit, quod est, quod | 2.1 |
| futurum est. Ex iis quod agimus breue est, quod acturi | |
| sumus dubium, quod egimus certum; hoc est enim in quod | |
| fortuna ius perdidit, quod in nullius arbitrium reduci | |
| potest. Hoc amittunt occupati; nec enim illis uacat prae- | 5 |
| terita respicere, et si uacet, iniucunda est paenitendae rei | |
| recordatio. Inuiti itaque ad tempora male exacta animum | 3.1 |
| reuocant nec audent ea retemptare quorum uitia, etiam | |
| quae aliquo praesentis uoluptatis lenocinio subrepebant, | |
| retractando patescunt. Nemo nisi quoi omnia acta sunt sub | |
| censura sua, quae numquam fallitur, libenter se in praeteri- | 5 |
| tum retorquet; ille qui multa ambitiose concupiit, superbe | 4.1 |
| contempsit, inpotenter uicit, insidiose decepit, auare rapuit, | |
| prodige effudit, necesse est memoriam suam timeat. Atqui | |
| haec est pars temporis nostri sacra ac dedicata, omnis huma- | |
| nos casus supergressa, extra regnum fortunae subducta, | 5 |
| quam non inopia, non metus, non morborum incursus exagi- | |
| tet; haec nec turbari nec eripi potest: perpetua eius et intre- | |
| pida possessio est. Singuli tantum dies, et hi per momenta, | |
| praesentes sunt; at praeteriti temporis omnes, cum iusseris, | |
| aderunt, ad arbitrium tuum inspici se ac detineri patientur, | 10 |
| quod facere occupatis non uacat. Securae et quietae mentis | 5.1 |
| est in omnes uitae suae partes discurrere: occupatorum | |
| animi, uelut sub iugo sint, flectere se ac respicere non | |
| possunt. Abit igitur uita eorum in profundum et ut nihil | |
| prodest, licet quantumlibet ingeras, si non subest quod | 5 |
| excipiat ac seruet, sic, nihil refert quantum temporis detur, | |
| si non est ubi subsidat, per quassos foratosque animos trans- | |
| mittitur. Praesens tempus breuissimum est, adeo quidem ut | 6.1 |
| quibusdam nullum uideatur; in cursu enim semper est, | |
| fluit et praecipitatur; ante desinit esse quam uenit, nec | |
| magis moram patitur quam mundus aut sidera, quorum | |
| inrequieta semper agitatio numquam in eodem uestigio | 5 |
| manet. Solum igitur ad occupatos praesens pertinet tempus, | |
| quod tam breue est ut arripi non possit, et id ipsum illis | |
| districtis in multa subducitur. |