| Denique uis scire quam non diu uiuant? uide quam | 10.11.1.1 |
| cupiant diu uiuere. Decrepiti senes paucorum annorum | |
| accessionem uotis mendicant; minores natu se ipsos esse | |
| fingunt; mendacio sibi blandiuntur et tam libenter se fallunt | |
| quam si una fata decipiant. Iam uero cum illos aliqua | 5 |
| inbecillitas mortalitatis admonuit, quemadmodum pauen- | |
| tes moriuntur, non tamquam exeant de uita sed tamquam | |
| extrahantur! Stultos se fuisse qui non uixerint clamitant et, | |
| si modo euaserint ex illa ualetudine, in otio uicturos; tunc | |
| quam frustra parauerint quibus non fruerentur, quam in | 10 |
| cassum omnis ceciderit labor cogitant. At quibus uita procul | 2.1 |
| ab omni negotio agitur, quidni spatiosa sit? Nihil ex illa | |
| delibatur, nihil alio atque alio spargitur, nihil inde fortunae | |
| traditur, nihil neglegentia interit, nihil largitione detrahi- | |
| tur, nihil superuacuum est: tota, ut ita dicam, in reditu est. | 5 |
| Quantulacumque itaque abunde sufficit, et ideo, quandoque | |
| ultimus dies uenerit, non cunctabitur sapiens ire ad mortem | |
| certo gradu. | |
| Quaeris fortasse quos occupatos uocem? Non est quod me | 12.1.1 |
| solos putes dicere quos a basilica inmissi demum canes | |
| eiciunt, quos aut in sua uides turba speciosius elidi aut in | |
| aliena contemptius, quos officia domibus suis euocant ut | |
| alienis foribus inlidant, quos hasta praetoris infami lucro et | 5 |
| quandoque suppuraturo exercet. Quorundam otium occu- | 2.1 |
| patum est: in uilla aut in lecto suo, in media solitudine, | |
| quamuis ab omnibus recesserint, sibi ipsi molesti sunt; | |
| quorum non otiosa uita dicenda est, sed desidiosa occupatio. | |
| Illum tu otiosum uocas qui Corinthia, paucorum furore | 5 |
| pretiosa, anxia subtilitate concinnat et maiorem dierum | |
| partem in aeruginosis lamellis consumit? qui in ceromate | |
| (nam, pro facinus! ne Romanis quidem uitiis laboramus) | |
| sectator puerorum rixantium sedet? qui unctorum suorum | |
| greges in aetatium et colorum paria diducit? qui athletas | 10 |
| nouissimos pascit? Quid? illos otiosos uocas quibus apud | 3.1 |
| tonsorem multae horae transmittuntur, dum decerpitur si | |
| quid proxima nocte succreuit, dum de singulis capillis in | |
| consilium itur, dum aut disiecta coma restituitur aut | |
| deficiens hinc atque illinc in frontem conpellitur? Quomodo | 5 |
| irascuntur, si tonsor paulo neglegentior fuit, tamquam | |
| uirum tonderet! Quomodo excandescunt, si quid ex iuba | |
| sua decisum est, si quid extra ordinem iacuit, nisi omnia in | |
| anulos suos recciderunt! Quis est istorum qui non malit rem | |
| publicam suam turbari quam comam? qui non sollicitior | 10 |
| sit de capitis sui decore quam de salute? qui non comptior | |
| esse malit quam honestior? Hos tu otiosos uocas, inter pecti- | |
| nem speculumque occupatos? Quid illi <qui> in componen- | 4.1 |
| dis audiendis discendis canticis operati sunt, dum uocem, | |
| cuius rectum cursum natura et optimum et simplicissimum | |
| fecit, in flexus modulationis ineptissimae torquent, quorum | |
| digiti aliquod intra se carmen metientes semper sonant, | 5 |
| quorum, cum ad res serias, etiam saepe tristes adhibiti sunt, | |
| exauditur tacita modulatio? non habent isti otium sed | |
| iners negotium. Conuiuia mehercules horum non posuerim | 5.1 |
| inter uacantia tempora, cum uideam quam solliciti argen- | |
| tum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas | |
| succingant, quam suspensi sint quomodo aper a coco exeat, | |
| qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, | 5 |
| quanta arte scindantur aues in frusta non enormia, quam | |
| curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant. Ex his | |
| elegantiae lautitiaeque fama captatur, et usque eo in omnes | |
| uitae secessus mala sua illos sequuntur ut nec bibant sine am- | |
| bitione nec edant. Ne illos quidem inter otiosos numerauerim | 6.1 |
| qui sella se et lectica huc et illuc ferunt et ad gestatio- | |
| num suarum, quasi deserere illas non liceat, horas occur- | |
| runt, quos quando lauari debeant, quando natare, quando | |
| cenare, alius admonet; [et] usque eo nimio delicati animi | 5 |
| languore soluuntur ut per se scire non possint an esuriant. | |
| Audio quendam ex delicatis—si modo deliciae uocandae | 7.1 |
| sunt uitam et consuetudinem humanam dediscere—cum | |
| ex balneo inter manus elatus et in sella positus esset, dixisse | |
| interrogando 'iam sedeo?' Hunc tu, ignorantem an sedeat, | |
| putas scire an uiuat, an uideat, an otiosus sit? Non facile | 5 |
| dixerim utrum magis miserear si hoc ignorauit, an si | |
| ignorare se finxit. Multarum quidem rerum obliuionem | 8.1 |
| sentiunt, sed multarum et imitantur. Quaedam uitia illos | |
| quasi felicitatis argumenta delectant: nimis humilis et con- | |
| tempti hominis uidetur scire quid facias. I nunc et mimos | |
| multa mentiri ad exprobrandam luxuriam puta! plura | 5 |
| mehercules praetereunt quam fingunt et tanta incredibilium | |
| uitiorum copia ingenioso in hoc unum saeculo processit ut | |
| iam mimorum arguere possimus neglegentiam. Esse ali- | |
| quem qui usque eo deliciis interierit ut an sedeat alteri | |
| credat! Non est ergo hic otiosus, aliud illi nomen inponas: | 9.1 |
| aeger est, immo mortuus est; ille otiosus est cui otii sui et | |
| sensus est. Hic uero semiuiuus, cui ad intellegendos corporis | |
| sui habitus indice opus est, quomodo potest hic ullius | |
| temporis dominus esse? | 5 |