| Persequi singulos longum est quorum aut latrunculi aut | 10.13.1.1 |
| pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpsere uitam. | |
| Non sunt otiosi quorum uoluptates multum negotii habent. | |
| Nam de illis nemo dubitabit quin operose nihil agant qui | |
| litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Ro- | 5 |
| manos quoque magna manus est. Graecorum iste morbus | 2.1 |
| fuit quaerere quem numerum Vlixes remigum habuisset, | |
| prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem | |
| esset auctoris, alia deinceps huius notae, quae siue contineas, | |
| nihil tacitam conscientiam iuuant, siue proferas, non doctior | 5 |
| uidearis sed molestior. Ecce Romanos quoque inuasit inane | 3.1 |
| studium superuacua discendi. His diebus audiui quendam | |
| referentem quae primus quisque ex Romanis ducibus fecis- | |
| set: primus nauali proelio Duilius uicit, primus Curius | |
| Dentatus in triumpho duxit elephantos. Etiamnunc ista, | 5 |
| etsi ad ueram gloriam non tendunt, circa ciuilium tamen | |
| operum exempla uersantur; non est profutura talis scientia, | |
| est tamen quae nos speciosa rerum uanitate detineat. Hoc | 4.1 |
| quoque quaerentibus remittamus, quis Romanis primus per- | |
| suaserit nauem conscendere (Claudius is fuit, Caudex ob | |
| hoc ipsum appellatus quia plurium tabularum contextus | |
| caudex apud antiquos uocabatur, unde publicae tabulae | 5 |
| codices dicuntur et naues nunc quoque ex antiqua consue- | |
| tudine, quae commeatus per Tiberim subuehunt, codicariae | |
| uocantur); sane et hoc ad rem pertineat, quod Valerius | 5.1 |
| Coruinus primus Messanam uicit et primus ex familia | |
| Valeriorum urbis captae in se translato nomine Messana | |
| appellatus est paulatimque uulgo permutante litteras Mes- | |
| salla dictus: num et hoc cuiquam curare permittes, quod | 6.1 |
| primus L. Sulla in circo leones solutos dedit, cum alioquin | |
| alligati darentur, ad conficiendos eos missis a rege Boccho | |
| iaculatoribus? Et hoc sane remittatur: num et Pompeium | |
| primum in circo elephantorum duodeuiginti pugnam edi- | 5 |
| disse, commissis more proeli innoxiis hominibus, ad ullam | |
| rem bonam pertinet? Princeps ciuitatis et inter antiquos | |
| principes, ut fama tradidit, bonitatis eximiae memorabile | |
| putauit spectaculi genus nouo more perdere homines. | |
| Depugnant? parum est. Lancinantur? parum est: ingenti | 10 |
| mole animalium exterantur. Satius erat ista in obliuionem | 7.1 |
| ire, ne quis postea potens disceret inuideretque rei minime | |
| humanae. O quantum caliginis mentibus nostris obicit | |
| magna felicitas! Ille se supra rerum naturam esse tunc | |
| credidit, cum tot miserorum hominum cateruas sub alio | 5 |
| caelo natis beluis obiceret, cum bellum inter tam disparia | |
| animalia committeret, cum in conspectu populi Romani | |
| multum sanguinis funderet, mox plus ipsum fundere | |
| coacturus. At idem postea Alexandrina perfidia deceptus | |
| ultimo mancipio transfodiendum se praebuit, tum demum | 10 |
| intellecta inani iactatione cognominis sui. |