| Sed ut illo reuertar unde decessi et in eadem materia | 10.13.8.1 |
| ostendam superuacuam quorundam diligentiam, idem | |
| narrabat Metellum uictis in Sicilia Poenis triumphantem | |
| unum omnium Romanorum ante currum centum et uiginti | |
| captiuos elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum | 5 |
| protulisse pomerium, quod numquam prouinciali sed | |
| Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. | |
| Hoc scire magis prodest quam Auentinum montem extra | |
| pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex | |
| duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo | 10 |
| auspicante illo loco aues non addixissent, alia deinceps in- | |
| numerabilia quae aut falsa sunt aut mendaciis similia? | |
| Nam ut concedas omnia eos fide bona dicere, ut ad prae- | 9.1 |
| stationem scribant, tamen cuius ista errores minuent? cuius | |
| cupiditates prement? quem fortiorem, quem iustiorem, | |
| quem liberaliorem facient? Dubitare se interim Fabianus | |
| noster aiebat an satius esset nullis studiis admoueri quam | 5 |
| his inplicari. | |
| Soli omnium otiosi sunt qui sapientiae uacant, soli uiuunt; | 14.1.1 |
| nec enim suam tantum aetatem bene tuentur: omne aeuum | |
| suo adiciunt; quidquid annorum ante illos actum est, illis | |
| adquisitum est. Nisi ingratissimi sumus, illi clarissimi | |
| sacrarum opinionum conditores nobis nati sunt, nobis uitam | 5 |
| praeparauerunt. Ad res pulcherrimas ex tenebris ad lucem | |
| erutas alieno labore deducimur; nullo nobis saeculo inter- | |
| dictum est, in omnia admittimur, et si magnitudine animi | |
| egredi humanae inbecillitatis angustias libet, multum per | |
| quod spatiemur temporis est. Disputare cum Socrate licet, | 2.1 |
| dubitare cum Carneade, cum Epicuro quiescere, hominis | |
| naturam cum Stoicis uincere, cum Cynicis excedere. Cum | |
| rerum natura in consortium omnis aeui patiatur incedere, | |
| quidni ab hoc exiguo et caduco temporis transitu in illa toto | 5 |
| nos demus animo quae inmensa, quae aeterna sunt, quae | |
| cum melioribus communia? Isti qui per officia discursant, | 3.1 |
| qui se aliosque inquietant, cum bene insanierint, cum | |
| omnium limina cotidie perambulauerint nec ullas apertas | |
| fores praeterierint, cum per diuersissimas domos meritoriam | |
| salutationem circumtulerint, quotum quemque ex tam in- | 5 |
| mensa et uariis cupiditatibus districta urbe poterunt uidere? | |
| Quam multi erunt quorum illos aut somnus aut luxuria aut | 4.1 |
| inhumanitas summoueat! Quam multi qui illos, cum diu | |
| torserint, simulata festinatione transcurrant! Quam multi | |
| per refertum clientibus atrium prodire uitabunt et per | |
| obscuros aedium aditus profugient, quasi non inhumanius | 5 |
| sit decipere quam excludere! Quam multi, hesterna crapula | |
| semisomnes et graues, illis miseris suum somnum rumpenti- | |
| bus ut alienum expectent uix adleuatis labris insusurratum | |
| miliens nomen oscitatione superbissima reddent! Hos in | 5.1 |
| ueris officiis morari puta [licet dicamus] qui Zenonem, qui | |
| Pythagoran cotidie et Democritum ceterosque antistites | |
| bonarum artium, qui Aristotelen et Theophrastum uolent | |
| habere quam familiarissimos. Nemo horum non uacabit, | 5 |
| nemo non uenientem ad se beatiorem, amantiorem sui | |
| dimittet, nemo quemquam uacuis a se manibus abire | |
| patietur; nocte conueniri, interdiu ab omnibus mortalibus | |
| possunt. |