| Horum te mori nemo coget, omnes docebunt; horum nemo | 10.15.1.1 |
| annos tuos conteret, suos tibi contribuet; nullius ex his | |
| sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius | |
| sumptuosa obseruatio. Feres ex illis quidquid uoles; per illos | |
| non stabit quominus quantum plurimum ceperis haurias. | 5 |
| Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui | 2.1 |
| se in horum clientelam contulit! Habebit cum quibus de | |
| minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie | |
| consulat, a quibus audiat uerum sine contumelia, laudetur | |
| sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat. Sole- | 3.1 |
| mus dicere non fuisse in nostra potestate quos sortiremur | |
| parentes, forte nobis datos: nobis uero ad nostrum arbi- | |
| trium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt: | |
| elige in quam adscisci uelis; non in nomen tantum adopta- | 5 |
| beris, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec mali- | |
| gne custodienda: maiora fient quo illa pluribus diuiseris. | |
| Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum ex | 4.1 |
| quo nemo deicitur subleuabunt. Haec una ratio est exten- | |
| dendae mortalitatis, immo in inmortalitatem uertendae. | |
| Honores, monumenta, quidquid aut decretis ambitio iussit | |
| aut operibus extruxit, cito subruitur, nihil non longa demo- | 5 |
| litur uetustas et mouet; at iis quae consecrauit sapientia | |
| nocere non potest; nulla abolebit aetas, nulla deminuet; | |
| sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad ueneratio- | |
| nem conferet, quoniam quidem in uicino uersatur inuidia, | |
| simplicius longe posita miramur. Sapientis ergo multum | 5.1 |
| patet uita, non idem illum qui ceteros terminus cludit: solus | |
| generis humani legibus soluitur, omnia illi saecula ut deo | |
| seruiunt. Transît tempus aliquod, hoc recordatione com- | |
| prendit; instat, hoc utitur; uenturum est, hoc praecipit. | 5 |
| Longam illi uitam facit omnium temporum in unum con- | |
| latio. |