| Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est qui prae- | 10.16.1.1 |
| teritorum obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro | |
| timent: cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri | |
| tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse. Nec est quod | 2.1 |
| hoc argumento probari putes longam illos agere uitam, | |
| quia interdum mortem inuocant: uexat illos inprudentia | |
| incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa quae metuunt; | |
| mortem saepe ideo optant quia timent. Illud quoque argu- | 3.1 |
| mentum non est quod putes diu uiuentium, quod saepe | |
| illis longus uidetur dies, quod, dum ueniat condictum | |
| tempus cenae, tarde ire horas queruntur; nam si quando | |
| illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec | 5 |
| quomodo id disponant aut extrahant sciunt. Itaque ad | |
| occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne | |
| tempus graue est, tam mehercules quam cum dies mune- | |
| ris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel | |
| spectaculi uel uoluptatis expectatur constitutum, transilire | 10 |
| medios dies uolunt. Omnis illis speratae rei longa dilatio | 4.1 |
| est. At illud tempus quod amant breue est et praeceps | |
| breuiusque multo suo uitio; aliunde enim alio transfugiunt | |
| et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis | |
| longi dies sed inuisi; at contra quam exiguae noctes uidentur | 5 |
| quas in complexu scortorum aut uino exigunt! Inde etiam | 5.1 |
| poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus | |
| uisus est Iuppiter uoluptate concubitus delenitus duplicasse | |
| noctem: quid aliud est uitia nostra incendere quam aucto- | |
| res illis inscribere deos et dare morbo exemplo diuinitatis | 5 |
| excusatam licentiam? Possunt istis non breuissimae uideri | |
| noctes quas tam care mercantur? diem noctis expecta- | |
| tione perdunt, noctem lucis metu. |