| Ipsae uoluptates eorum trepidae et uariis terroribus in- | 10.17.1.1 |
| quietae sunt subitque cum maxime exultantis sollicita cogi- | |
| tatio: 'haec quam diu?' Ab hoc adfectu reges suam fleuere | |
| potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectauit | |
| sed uenturus aliquando finis exterruit. Cum per magna | 2.1 |
| camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius | |
| sed mensuram comprenderet Persarum rex insolentissimus, | |
| lacrimas profudit quod intra centum annos nemo ex tanta | |
| iuuentute superfuturus esset. At illis admoturus erat fatum | 5 |
| ipse qui flebat perditurusque alios in mari, alios in terra, | |
| alios proelio, alios fuga, et intra exiguum tempus consum- | |
| pturus illos quibus centesimum annum timebat. Quid quod | 3.1 |
| gaudia quoque eorum trepida sunt? non enim solidis causis | |
| innituntur, sed eadem qua oriuntur uanitate turbantur. | |
| Qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessi- | |
| one misera, cum haec quoque quibus se attollunt et super | 5 |
| hominem efferunt parum sincera sint? Maxima quaeque | 4.1 |
| bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam opti- | |
| mae creditur: alia felicitate ad tuendam felicitatem opus | |
| est et pro ipsis quae successere uotis uota facienda sunt. | |
| Omne enim quod fortuito obuenit instabile est, et quo altius | 5 |
| surrexerit opportunius est in occasum; neminem porro | |
| casura delectant; miserrimam ergo necesse est, non tantum | |
| breuissimam, uitam esse eorum qui magno parant labore | |
| quod maiore possideant. Operose adsequuntur quae uolunt, | 5.1 |
| anxii tenent quae adsecuti sunt; nulla interim numquam | |
| amplius redituri temporis ratio est: nouae occupationes | |
| ueteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem | |
| ambitio. Miseriarum non finis quaeritur sed materia | 5 |
| mutatur. Nostri nos honores torserunt, plus temporis alieni | |
| auferunt; candidati laborare desîmus, suffragatores incipi- | |
| mus; accusandi deposuimus molestiam, iudicandi nancisci- | |
| mur; iudex desît esse, quaesitor est; alienorum bonorum | |
| mercennaria procuratione consenuit, suis opibus detine- | 10 |
| tur. Marium caliga dimisit, consulatus exercet. Quintius | 6.1 |
| dictaturam properat peruadere, ab aratro reuocabitur. Ibit | |
| in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio; uictor Hanni- | |
| balis, uictor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni spon- | |
| sor, ni per ipsum mora sit, cum Ioue reponetur: ciuiles | 5 |
| seruatorem agitabunt seditiones et post fastiditos a iuuene | |
| dis aequos honores iam senem contumacis exili delectabit | |
| ambitio. Numquam deerunt uel felices uel miserae sollici- | |
| tudinis causae; per occupationes uita trudetur; otium num- | |
| quam agetur, semper optabitur. | 10 |