| Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi | 11.18.3.1 |
| apud te causa eius non potest—omnia enim illa quae nobis | |
| dedit ob hoc ipsum quod aliquid eripuit inuisa sunt— | |
| tunc tamen erit agenda cum primum aequiorem te illi | |
| iudicem dies fecerit; tunc enim poteris in gratiam cum | 5 |
| illa redire. Nam multa prouidit quibus hanc emendaret | |
| iniuriam, multa etiamnunc dabit quibus redimat; denique | |
| ipsum quod abstulit ipsa dederat tibi. Noli ergo contra te | 4.1 |
| ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem | |
| eloquentia tua quae parua sunt adprobare pro magnis, | |
| rursus magna attenuare et ad minima deducere; sed alio | |
| ista uires seruet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. | 5 |
| Et tamen dispice ne hoc iam quoque ipsum sit super- | |
| uacuum; aliquid enim a nobis natura exigit, plus uanitate | |
| contrahitur. Numquam autem ego a te ne ex toto maereas | 5.1 |
| exigam. Et scio inueniri quosdam durae magis quam fortis | |
| prudentiae uiros qui negent doliturum esse sapientem: hi | |
| non uidentur mihi umquam in eiusmodi casum incidisse, | |
| alioqui excussisset illis fortuna superbam sapientiam et | 5 |
| ad confessionem eos ueri etiam inuitos compulisset. Satis | 6.1 |
| praestiterit ratio, si id unum ex dolore quod et superest et | |
| abundat exciderit: ut quidem nullum omnino esse eum | |
| patiatur nec sperandum ulli nec concupiscendum est. | |
| Hunc potius modum seruet qui nec impietatem imitetur | 5 |
| nec insaniam et nos in eo teneat habitu qui et piae mentis | |
| est nec motae: fluant lacrimae, sed eaedem et desinant, | |
| trahantur ex imo gemitus pectore, sed idem et finiantur; | |
| sic rege animum tuum ut et sapientibus te adprobare possis | |
| et fratribus. Effice ut frequenter fratris tui memoriam tibi | 7.1 |
| uelis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua | |
| recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi | |
| poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam | |
| flebilem feceris; naturale est enim ut semper animus ab eo | 5 |
| refugiat ad quod cum tristitia reuertitur. Cogita mode- | 8.1 |
| stiam eius, cogita in rebus agendis sollertiam, in exequen- | |
| dis industriam, in promissis constantiam. Omnia dicta | |
| eius ac facta et aliis expone et tibimet ipse commemora. | |
| Qualis fuerit cogita qualisque sperari potuerit; quid enim | 5 |
| de illo non tuto sponderi fratre posset? |