| Non possum tamen, cum omnes circumierim Caesares | 11.17.3.1 |
| quibus fortuna fratres sororesque eripuit, hunc praeterire | |
| ex omni Caesarum numero excerpendum, quem rerum | |
| natura in exitium opprobriumque humani generis edidit, a | |
| quo imperium adustum atque euersum funditus principis | 5 |
| mitissimi recreat clementia. C. Caesar amissa sorore Dru- | 4.1 |
| silla, is homo qui non magis dolere quam gaudere prin- | |
| cipaliter posset, conspectum conuersationemque ciuium | |
| suorum profugit, exequiis sororis suae non interfuit, iusta | |
| sorori non praestitit, sed in Albano suo tesseris ac foro | 5 |
| †et peruocatis et† huiusmodi aliis occupationibus acerbis- | |
| simi funeris eleuabat mala. Pro pudor imperii! principis | |
| Romani lugentis sororem alea solacium fuit! Idem ille | 5.1 |
| Gaius furiosa inconstantia modo barbam capillumque | |
| summittens modo Italiae ac Siciliae oras errabundus per- | |
| metiens et numquam satis certus utrum lugeri uellet an | |
| coli sororem, eodem omni tempore quo templa illi constitu- | 5 |
| ebat ac puluinaria eos qui parum maesti fuerant crudelis- | |
| sima adficiebat animaduersione; eadem enim intemperie | |
| animi aduersarum rerum ictus ferebat qua secundarum | |
| elatus euentu super humanum intumescebat modum. Pro- | 6.1 |
| cul istud exemplum ab omni Romano sit uiro, luctum suum | |
| aut intempestiuis auocare lusibus aut sordium ac squa- | |
| loris foeditate inritare aut alienis malis oblectare minime | |
| humano solacio. | 5 |
| Tibi uero nihil ex consuetudine mutandum est tua, | 18.1.1 |
| quoniam quidem ea instituisti amare studia quae et | |
| optime felicitatem extollunt et facillime minuunt calamita- | |
| tem eademque et ornamenta maxima homini sunt et | |
| solacia. Nunc itaque te studiis tuis inmerge altius, nunc | 5 |
| illa tibi uelut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui | |
| parte inueniat introitum dolor. Fratris quoque tui produc | 2.1 |
| memoriam aliquo scriptorum monumento tuorum; hoc | |
| enim unum est <in> rebus humanis opus cui nulla tem- | |
| pestas noceat, quod nulla consumat uetustas. Cetera, | |
| quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut | 5 |
| terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, | |
| non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt: in- | |
| mortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in | |
| hac eum conloca; melius illum duraturo semper consecrabis | |
| ingenio quam inrito dolore lugebis. | 10 |