| Haec ergo puta tibi parentem publicum referre exem- | 11.16.4.1 |
| pla, eundem ostendere quam nihil sacrum intactumque sit | |
| fortunae, quae ex eis penatibus ausa est funera ducere ex | |
| quibus erat deos petitura. Nemo itaque miretur aliquid ab | |
| illa aut crudeliter fieri aut inique; potest enim haec ad- | 5 |
| uersus priuatas domos ullam aequitatem nosse aut ullam | |
| modestiam cuius inplacabilis saeuitia totiens ipsa funesta- | |
| uit puluinaria? Faciamus licet illi conuicium non nostro | 5.1 |
| tantum ore sed etiam publico, non tamen mutabitur; ad- | |
| uersus omnis se preces omnisque querimonias eriget. Hoc | |
| fuit in rebus humanis fortuna, hoc erit: nihil inausum sibi | |
| reliquit, nihil intactum relinquet; ibit uiolentior per omnia, | 5 |
| sicut solita est semper, eas quoque domos ausa iniuriae | |
| causa intrare in quas per templa aditur, et atram laureatis | |
| foribus induet uestem. Hoc unum optineamus ab illa uotis | 6.1 |
| ac precibus publicis, si nondum illi genus humanum placuit | |
| consumere, si Romanum adhuc nomen propitia respicit: | |
| hunc principem lassis hominum rebus datum, sicut omnibus | |
| mortalibus, sibi esse sacratum uelit; discat ab illo clemen- | 5 |
| tiam fiatque mitissimo omnium principum mitis. | |
| Debes itaque eos intueri omnes quos paulo ante rettuli, | 17.1.1 |
| aut adscitos caelo aut proximos, et ferre aequo animo for- | |
| tunam ad te quoque porrigentem manus, quas ne ab eis | |
| quidem per quos iuramus abstinet; debes illorum imitari | |
| firmitatem in perferendis et euincendis doloribus, in | 5 |
| quantum modo homini fas est per diuina ire uestigia. | |
| Quamuis <sint> in aliis rebus dignitatum ac nobilitatum | 2.1 |
| magna discrimina, uirtus in medio posita est: neminem | |
| dedignatur qui modo dignum se illa iudicat. Optime certe | |
| illos imitaberis qui, cum indignari possent non esse ipsos | |
| exsortes huius mali, tamen in hoc uno se ceteris exaequari | 5 |
| hominibus non iniuriam sed ius mortalitatis iudicauerunt | |
| tuleruntque nec nimis acerbe et aspere quod acciderat | |
| nec molliter et effeminate; nam et non sentire mala sua | |
| non est hominis et non ferre non est uiri. |