| <Ti.> Caesar patruus meus Drusum Germanicum patrem | 11.15.5.1 |
| meum, minorem natu quam ipse erat fratrem, intima | |
| Germaniae recludentem et gentes ferocissimas Romano | |
| subicientem imperio in complexu et in osculis suis amisit; | |
| modum tamen lugendi non sibi tantum sed etiam aliis | 5 |
| fecit ac totum exercitum non solum maestum sed etiam | |
| attonitum, corpus Drusi sui sibi uindicantem, ad morem | |
| Romani luctus redegit iudicauitque non militandi tan- | |
| tum disciplinam esse seruandam sed etiam dolendi. Non | |
| potuisset ille lacrimas alienas compescere, nisi prius pressis- | 10 |
| set suas. M. Antonius auus meus, nullo minor nisi eo a quo | 16.1.1 |
| uictus est, tunc cum rem publicam constitueret et trium- | |
| uirali potestate praeditus nihil supra se uideret, [et] exceptis | |
| uero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem inter- | |
| fectum audiuit. Fortuna inpotens, quales ex humanis malis | 2.1 |
| tibi ipsa ludos facis! eo ipso tempore quo M. Antonius | |
| ciuium suorum uitae sedebat mortisque arbiter, M. Anto- | |
| nii frater duci iubebatur ad supplicium. Tulit hoc tamen | |
| tam triste uulnus eadem magnitudine animi M. Antonius | 5 |
| qua omnia alia aduersa tolerauerat, et hoc fuit eius lugere, | |
| uiginti legionum sanguine fratri parentare. | |
| Sed ut omnia alia exempla praeteream, ut in me quoque | 3.1 |
| ipso alia taceam funera, bis me fraterno luctu adgressa | |
| fortuna est, bis intellexit laedi me posse, uinci non posse: | |
| amisi Germanicum fratrem, quem quomodo amauerim | |
| intellegit profecto quisquis cogitat quomodo suos fratres | 5 |
| pii fratres ament; sic tamen adfectum meum rexi ut nec | |
| relinquerem quicquam quod exigi deberet a bono fratre, | |
| nec facerem quod reprehendi posset in principe.' |