| Quid referam duorum Lucullorum diremptam morte | 11.15.1.1 |
| concordiam? Quid Pompeios? quibus ne hoc quidem | |
| saeuiens reliquit fortuna, ut una denique conciderent | |
| ruina. Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, | |
| cuius morte optime cohaerentis Romanae pacis uincula | 5 |
| resoluta sunt, idemque hic uixit superstes optimo fratri, | |
| quem fortuna in hoc euexerat, ne minus alte eum deiceret | |
| quam patrem deiecerat; et post hunc tamen casum Sex- | |
| tus Pompeius non tantum dolori sed etiam bello suffecit. | |
| Innumerabilia undique exempla separatorum morte fra- | 2.1 |
| trum succurrunt, immo contra uix ulla umquam horum | |
| paria conspecta sunt una senescentia. Sed contentus nostrae | |
| domus exemplis ero; nemo enim tam expers erit sensus ac | |
| sanitatis ut fortunam ulli queratur luctum intulisse quam | 5 |
| sciet etiam Caesarum lacrimas concupisse. | |
| Diuus Augustus amisit Octauiam sororem carissimam, | 3.1 |
| et ne ei quidem rerum natura lugendi necessitatem abs- | |
| tulit cui caelum destinauerat. Immo uero idem, omni | |
| genere orbitatis uexatus, sororis filium successioni prae- | |
| paratum suae perdidit; denique, ne singulos eius luctus | 5 |
| enumerem, et generos ille amisit et liberos et nepotes, ac | |
| nemo magis ex omnibus mortalibus hominem esse se dum | |
| inter homines erat sensit. Tamen tot tantosque luctus | |
| cepit rerum omnium capacissimum eius pectus uictorque | |
| diuus Augustus non gentium tantummodo externarum sed | 10 |
| etiam dolorum fuit. Gaius Caesar, diui Augusti auunculi | 4.1 |
| mei <filius> ac nepos, circa primos iuuentae suae annos | |
| Lucium fratrem carissimum sibi princeps iuuentutis prin- | |
| cipem eiusdem iuuentutis amisit in apparatu Parthici belli | |
| et grauiore multo animi uulnere quam postea corporis ictus | 5 |
| est; quod utrumque et piissime idem et fortissime tulit. |