| Hic itaque princeps, qui publicum omnium hominum | 11.14.1.1 |
| solacium est, aut me omnia fallunt aut iam recreauit ani- | |
| mum tuum et tam magno uulneri maiora adhibuit reme- | |
| dia. Iam te omni confirmauit modo, iam omnia exempla | |
| quibus ad animi aequitatem compellereris tenacissima | 5 |
| memoria rettulit, iam omnium praecepta sapientium | |
| adsueta sibi facundia explicuit. Nullus itaque melius has | 2.1 |
| adloquendi partes occupauerit: aliud habebunt hoc dicente | |
| pondus uerba uelut ab oraculo missa; omnem uim doloris | |
| tui diuina eius contundet auctoritas. Hunc itaque tibi | |
| puta dicere: 'non te solum fortuna desumpsit sibi quem | 5 |
| tam graui adficeret iniuria: nulla domus in toto orbe ter- | |
| rarum aut est aut fuit sine aliqua comploratione. Transibo | |
| exempla uulgaria, quae etiam si minora, tamen multa | |
| sunt, ad fastus te et annales perducam publicos. Vides | 3.1 |
| omnes has imagines quae inpleuere Caesarum atrium? | |
| Nulla non harum aliquo suorum incommodo insignis est; | |
| nemo non ex istis in ornamentum saeculorum refulgentibus | |
| uiris aut desiderio suorum tortus est aut a suis cum maximo | 5 |
| animi cruciatu desideratus est. | |
| Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris | 4.1 |
| in exilio nuntiata est? Is frater, qui eripuit fratrem carceri, | |
| non potuit eripere fato; et quam inpatiens iuris [et] aequi | |
| pietas Africani fuerit cunctis apparuit; eodem enim die | |
| [Scipio Africanus] quo uiatoris manibus fratrem abstulerat | 5 |
| tribuno quoque plebis priuatus intercessit. Tam magno | |
| tamen fratrem desiderauit hic animo quam defenderat. | |
| Quid referam Aemilianum Scipionem, qui uno paene | 5.1 |
| eodemque tempore spectauit patris triumphum duorumque | |
| fratrum funera? Adulescentulus tamen ac propemodum | |
| puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum | |
| Pauli triumphum concidentis subitam uastitatem quanto | 5 |
| debuit ferre uir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio | |
| deesset aut Carthago superesset. |