| Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto poten- | 11.13.1.1 |
| tiam tuam nisi ea parte qua prodes ostenderis. Patere illum | |
| generi humano iam diu aegro et adfecto mederi, patere | |
| quidquid prioris principis furor concussit in suum locum | |
| restituere ac reponere. Sidus hoc, quod praecipitato in | 5 |
| profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper | |
| luceat. Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et | 2.1 |
| paternos triumphos ducat et nouos; quorum me quoque | |
| spectatorem futurum, quae ex uirtutibus eius primum | |
| optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me de- | |
| iecit ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed inpul- | 5 |
| sum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem | |
| leniter diuinae manus usus moderatione deposuit: depreca- | |
| tus est pro me senatum et uitam mihi non tantum dedit sed | |
| etiam petît. Viderit: qualem uolet esse existimet causam | 3.1 |
| meam; uel iustitia eius bonam perspiciat uel clementia | |
| faciat bonam: utrumque in aequo mihi eius beneficium | |
| erit, siue innocentem me scierit esse siue uoluerit. Interim | |
| magnum miseriarum mearum solacium est uidere miseri- | 5 |
| cordiam eius totum orbem peruagantem; quae cum ex hoc | |
| ipso angulo in quo ego defixus sum complures multorum | |
| iam annorum ruina obrutos effoderit et in lucem reduxerit, | |
| non uereor ne me unum transeat. Ipse autem optime nouit | |
| tempus quo cuique debeat succurrere; ego omnem operam | 10 |
| dabo ne peruenire ad me erubescat. O felicem clementiam | 4.1 |
| tuam, Caesar, quae efficit ut quietiorem sub te agant uitam | |
| exules quam nuper sub Gaio egere principes! Non trepidant | |
| nec per singulas horas gladium expectant nec ad omnem | |
| nauium conspectum pauent; per te habent ut fortunae | 5 |
| saeuientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac | |
| praesentis quietem. Scias licet ea demum fulmina esse | |
| iustissima quae etiam percussi colunt. |