| Potius ab istis te quae torquent ad haec tot et tanta | 11.12.1.1 |
| quae consolantur conuerte ac respice optimos fratres, | |
| respice uxorem, filium respice: pro omnium horum salute | |
| hac tecum portione fortuna decidit. Multos habes in quibus | |
| adquiescas: ab hac te infamia uindica, ne uideatur omnibus | 5 |
| plus apud te ualere unus dolor quam haec tam multa | |
| solacia. Omnis istos una tecum perculsos uides nec posse tibi | 2.1 |
| subuenire, immo etiam ultro expectare ut a te subleuentur | |
| intellegis; et ideo quanto minus in illis doctrinae minusque | |
| ingeni est, tanto magis obsistere te necesse est communi | |
| malo. Est autem hoc ipsum solacii loco, inter multos | 5 |
| dolorem suum diuidere; qui quia dispensatur inter plures, | |
| exigua debet apud te parte subsidere. | |
| Non desinam totiens tibi offerre Caesarem: illo moderante | 3.1 |
| terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium | |
| custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non | |
| est periculum ne quid perdidisse te sentias; in hoc uno | |
| tibi satis praesidii, solacii est. Attolle te, et quotiens lacrimae | 5 |
| suboriuntur oculis tuis, totiens illos in Caesarem derige: | |
| siccabuntur maximi et clarissimi conspectu numinis; ful- | |
| gor eius illos, ut nihil aliud possint aspicere, praestringet | |
| et in se haerentes detinebit. Hic tibi, quem tu diebus | 4.1 |
| intueris ac noctibus, a quo numquam deicis animum, | |
| cogitandus est, hic contra fortunam aduocandus. Nec | |
| dubito, cum tanta illi aduersus omnes suos sit man- | |
| suetudo tantaque indulgentia, quin iam multis solaciis | 5 |
| tuum istud uulnus obduxerit, iam multa quae dolori | |
| obstarent tuo congesserit. Quid porro? ut nihil horum | |
| fecerit, nonne protinus ipse conspectus per se tantum- | |
| modo cogitatusque Caesar maximo solacio tibi est? | |
| Di illum deaeque terris diu commodent. Acta hic diui | 5.1 |
| Augusti aequet, annos uincat. Quam diu inter mortales | |
| erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat. Rectorem | |
| Romano imperio filium longa fide adprobet et ante illum | |
| consortem patris quam successorem aspiciat. Sera et nepo- | 5 |
| tibus demum nostris dies nota sit qua illum gens sua caelo | |
| adserat. |