| 'At inopinanti ereptus est.' Sua quemque credulitas de- | 11.11.1.1 |
| cipit et in eis quae diligit uoluntaria mortalitatis obliuio: | |
| natura nulli se necessitatis suae gratiam facturam esse | |
| testata est. Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum | |
| ignotorumque funera, nos tamen aliud agimus et subitum | 5 |
| id putamus esse quod nobis tota uita denuntiatur futurum. | |
| Non est itaque ista fatorum iniquitas, sed mentis humanae | |
| prauitas insatiabilis rerum omnium, quae indignatur inde | |
| se exire quo admissa est precario. Quanto ille iustior qui | 2.1 |
| nuntiata filii morte dignam magno uiro uocem emisit: | |
| 'ego cum genui, tum moriturum sciui.' Prorsus non mireris | |
| ex hoc natum esse qui fortiter mori posset. Non accepit | |
| tamquam nouum nuntium filii mortem; quid enim est | 5 |
| noui hominem mori, cuius tota uita nihil aliud quam ad | |
| mortem iter est? 'Ego cum genui, tum moriturum sciui.' | 3.1 |
| Deinde adiecit rem maioris et prudentiae et animi: 'et | |
| huic rei sustuli.' Omnes huic rei tollimur; quisquis ad | |
| uitam editur, ad mortem destinatur. Gaudeamus eo quod | |
| dabitur, reddamusque id cum reposcemur. Alium alio | 5 |
| tempore fata comprendent, neminem praeteribunt: in | |
| procinctu stet animus et id quod necesse est numquam | |
| timeat, quod incertum est semper expectet. Quid dicam | 4.1 |
| duces ducumque progeniem et multis aut consulatibus | |
| conspicuos aut triumphis sorte defunctos inexorabili? Tota | |
| cum regibus regna populique cum gentibus tulere fatum | |
| suum; omnes, immo omnia in ultimum diem spectant. | 5 |
| Non idem uniuersis finis est: alium in medio cursu uita | |
| deserit, alium in ipso aditu relinquit, alium in extrema | |
| senectute, fatigatum iam et exire cupientem, uix emittit; | |
| alio quidem atque alio tempore, omnes tamen in eundem | |
| locum tendimus. Vtrumne stultius sit nescio mortalitatis | 10 |
| legem ignorare an inpudentius recusare. Agedum illa | 5.1 |
| quae multo ingenii tui labore celebrata sunt in manus | |
| sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resoluisti | |
| ut, quamuis structura illorum recesserit, permaneat tamen | |
| gratia (sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti | 5 |
| ut, quod difficillimum erat, omnes uirtutes in alienam te | |
| orationem secutae sint): nullus erit in illis scriptis liber | |
| qui non plurima uarietatis humanae incertorumque ca- | |
| suum et lacrimarum ex alia atque alia causa fluentium | |
| exempla tibi suggerat. Lege quanto spiritu ingentibus | 6.1 |
| intonueris uerbis: pudebit te subito deficere et ex tanta | |
| orationis magnitudine desciscere. Ne commiseris ut quis- | |
| quis exempto modo scripta tua mirabitur quaerat quomodo | |
| tam grandia tamque solida tam fragilis animus conceperit. | 5 |