| Illud quoque, qua iustitia in omnibus rebus es, necesse | 11.10.1.1 |
| est te adiuuet cogitantem non iniuriam tibi factam quod | |
| talem fratrem amisisti, sed beneficium datum quod tam diu | |
| tibi pietate eius uti fruique licuit. Iniquus est qui muneris | 2.1 |
| sui arbitrium danti non relinquit, auidus qui non lucri | |
| loco habet quod accepit, sed damni quod reddidit. In- | |
| gratus est qui iniuriam uocat finem uoluptatis, stultus qui | |
| nullum fructum esse putat bonorum nisi praesentium, qui | 5 |
| non et in praeteritis adquiescit et ea iudicat certiora quae | |
| abierunt, quia de illis ne desinant non est timendum. | |
| Nimis angustat gaudia sua qui eis tantummodo quae | 3.1 |
| habet ac uidet frui se putat, et habuisse eadem pro nihilo | |
| ducit; cito enim nos omnis uoluptas relinquit, quae fluit | |
| et transit et paene antequam ueniat aufertur. Itaque in | |
| praeteritum tempus animus mittendus est, et quidquid | 5 |
| nos umquam delectauit reducendum ac frequenti cogita- | |
| tione pertractandum est: longior fideliorque est memoria | |
| uoluptatum quam praesentia. Quod habuisti ergo optimum | 4.1 |
| fratrem, in summis bonis pone: non est quod cogites quanto | |
| diutius habere potueris, sed quam diu habueris. Rerum | |
| natura illum tibi sicut ceteris fratres suos non mancipio | |
| dedit sed commodauit; cum uisum est deinde repetît nec | 5 |
| tuam in eo satietatem secuta est sed suam legem. Si quis | 5.1 |
| pecuniam creditam soluisse se moleste ferat, eam praeser- | |
| tim cuius usum gratuitum acceperit, nonne iniustus uir | |
| habeatur? Dedit natura fratri tuo uitam, dedit et tibi: | |
| quae suo iure usa si a quo uoluit debitum suum citius | 5 |
| exegit, non illa in culpa est, cuius nota erat condicio, sed | |
| mortalis animi spes auida, quae subinde quid rerum natura | |
| sit obliuiscitur nec umquam sortis suae meminit nisi cum | |
| admonetur. Gaude itaque habuisse te tam bonum fratrem, | 6.1 |
| et usum fructumque eius, quamuis breuior uoto tuo fuerit, | |
| boni consule. Cogita iucundissimum esse quod habuisti, hu- | |
| manum quod perdidisti; nec enim quicquam minus inter se | |
| consentaneum est quam aliquem moueri quod sibi talis fra- | 5 |
| ter parum diu contigerit, non gaudere quod tamen contigit. |