| Illud quoque magno tibi erit leuamento, si saepe te sic | 11.9.1.1 |
| interrogaueris: 'utrumne meo nomine doleo an eius qui | |
| decessit? Si meo, perit indulgentiae iactatio et incipit | |
| dolor, hoc uno excusatus quod honestus est, cum ad utilita- | |
| tem respicit, a pietate desciscere; nihil autem minus bono | 5 |
| uiro conuenit quam in fratris luctu calculos ponere. Si | 2.1 |
| illius nomine doleo, necesse est alterutrum ex his duobus | |
| esse iudicem. Nam si nullus defunctis sensus superest, | |
| euasit omnia frater meus uitae incommoda et in eum | |
| restitutus est locum in quo fuerat antequam nasceretur | 5 |
| et expers omnis mali nihil timet, nihil cupit, nihil patitur: | |
| quis iste furor est, pro eo me numquam dolere desinere qui | |
| numquam doliturus est? Si est aliquis defunctis sensus, | 3.1 |
| nunc animus fratris mei uelut ex diutino carcere emissus, | |
| tandem sui iuris et arbitrii, gestit et rerum naturae spectaculo | |
| fruitur et humana omnia ex loco superiore despicit, diuina | |
| uero, quorum rationem tam diu frustra quaesierat, propius | 5 |
| intuetur. Quid itaque eius desiderio maceror qui aut beatus | |
| aut nullus est? beatum deflere inuidia est, nullum dementia.' | |
| An hoc te mouet, quod uidetur ingentibus et cum | 4.1 |
| maxime circumfusis bonis caruisse? Cum cogitaueris | |
| multa esse quae perdidit, cogita plura esse quae non timet: | |
| non ira eum torquebit, non morbus adfliget, non suspicio | |
| lacesset, non edax et inimica semper alienis processibus | 5 |
| inuidia consectabitur, non metus sollicitabit, non leuitas | |
| fortunae cito munera sua transferentis inquietabit. Si bene | |
| computes, plus illi remissum quam ereptum est. Non | 5.1 |
| opibus fruetur, non tua simul ac sua gratia; non accipiet | |
| beneficia, non dabit: miserum putas quod ista amisit, an | |
| beatum quod non desiderat? Mihi crede, is beatior est cui | |
| fortuna superuacua est quam is cui parata est. Omnia | 5 |
| ista bona quae nos speciosa sed fallaci uoluptate delectant, | |
| pecunia dignitas potentia aliaque complura ad quae | |
| generis humani caeca cupiditas obstupescit, cum labore | |
| possidentur, cum inuidia conspiciuntur, eos denique ipsos | |
| quos exornant et premunt; plus minantur quam prosunt; | 10 |
| lubrica et incerta sunt, numquam bene tenentur; nam ut | |
| nihil de tempore futuro timeatur, ipsa tamen magnae feli- | |
| citatis tutela sollicita est. Si uelis credere altius ueritatem | 6.1 |
| intuentibus, omnis uita supplicium est. In hoc profundum | |
| inquietumque proiecti mare, alternis aestibus reciprocum | |
| et modo adleuans nos subitis incrementis, modo maioribus | |
| damnis deferens adsidueque iactans, numquam stabili | 5 |
| consistimus loco, pendemus et fluctuamur et alter in alte- | |
| rum inlidimur et aliquando naufragium facimus, semper | |
| timemus; in hoc tam procelloso et ad omnes tempestates | |
| exposito mari nauigantibus nullus portus nisi mortis est. | |
| Ne itaque inuideris fratri tuo: quiescit. Tandem liber, | 7.1 |
| tandem tutus, tandem aeternus est. Superstitem Caesarem | |
| omnemque eius prolem, superstitem te cum communibus | |
| habet fratribus. Antequam quicquam ex suo fauore fortuna | |
| mutaret, stantem adhuc illam et munera plena manu | 5 |
| congerentem reliquit. Fruitur nunc aperto et libero caelo; | 8.1 |
| ex humili atque depresso in eum emicuit locum, quisquis | |
| ille est qui solutas uinculis animas beato recipit sinu, et | |
| nunc libere illic uagatur omniaque rerum naturae bona | |
| cum summa uoluptate perspicit. Erras: non perdidit lucem | 5 |
| frater tuus sed sinceriorem sortitus est. Omnibus illo nobis | 9.1 |
| commune est iter: quid fata deflemus? non reliquit ille | |
| nos sed antecessit. Est, mihi crede, magna felicitas in ipsa | |
| necessitate moriendi. Nihil ne in totum quidem diem | |
| certi est: quis in tam obscura et inuoluta ueritate diuinat | 5 |
| utrumne fratri tuo mors inuiderit an consuluerit? |