| Haec tamen etiamnunc leuioribus te remediis adiuua- | 11.7.1.1 |
| bunt: cum uoles omnium rerum obliuisci, Caesarem cogita. | |
| Vide quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam | |
| industriam debeas: intelleges non magis tibi incuruari | |
| licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius | 5 |
| umeris mundus innititur. Caesari quoque ipsi, cui omnia | 2.1 |
| licent, propter hoc ipsum multa non licent: omnium | |
| somnos illius uigilia defendit, omnium otium illius labor, | |
| omnium delicias illius industria, omnium uacationem illius | |
| occupatio. Ex quo se Caesar orbi terrarum dedicauit, sibi | 5 |
| eripuit, et siderum modo, quae inrequieta semper cursus | |
| suos explicant, numquam illi licet subsistere nec quicquam | |
| suum facere. Ad quendam itaque modum tibi quoque | 3.1 |
| eadem necessitas iniungitur: non licet tibi ad utilitates | |
| tuas, ad studia tua respicere. Caesare orbem terrarum | |
| possidente impertire te nec uoluptati nec dolori nec ulli | |
| alii rei potes: totum te Caesari debes. Adice nunc quod, | 4.1 |
| cum semper praedices cariorem tibi spiritu tuo Caesarem | |
| esse, fas tibi non est saluo Caesare de fortuna queri: hoc | |
| incolumi salui tibi sunt tui, nihil perdidisti, non tantum | |
| siccos oculos tuos esse sed etiam laetos oportet; in hoc | 5 |
| tibi omnia sunt, hic pro omnibus est. Quod longe a sensibus | |
| tuis prudentissimis piissimisque abest, aduersus felicitatem | |
| tuam parum gratus es, si tibi quicquam hoc saluo flere | |
| permittis. | |
| Monstrabo etiamnunc non quidem firmius remedium | 8.1.1 |
| sed familiarius. Si quando te domum receperis, tunc erit | |
| tibi metuenda tristitia. Nam quam diu numen tuum | |
| intueberis, nullum illa ad te inueniet accessum, omnia in te | |
| Caesar tenebit; cum ab illo discesseris, tunc uelut occa- | 5 |
| sione data insidiabitur solitudini tuae dolor et requiescenti | |
| animo tuo paulatim inrepet. Itaque non est quod ullum | 2.1 |
| tempus uacare patiaris a studiis: tunc tibi litterae tuae tam | |
| diu ac tam fideliter amatae gratiam referant, tunc te illae | |
| antistitem et cultorem suum uindicent, tunc Homerus et | |
| Vergilius, tam bene de humano genere meriti quam tu et | 5 |
| de omnibus et de illis meruisti, quos pluribus notos esse | |
| uoluisti quam scripserant, multum tecum morentur: tu- | |
| tum id erit omne tempus quod illis tuendum commiseris. | |
| Tunc Caesaris tui opera, ut per omnia saecula domestico | |
| narrentur praeconio, quantum potes compone; nam ipse | 10 |
| tibi optime formandi condendique res gestas et materiam | |
| dabit et exemplum. Non audeo te usque <eo> producere | 3.1 |
| ut fabellas quoque et Aesopeos logos, intemptatum Roma- | |
| nis ingeniis opus, solita tibi uenustate conectas. Difficile | |
| est quidem ut ad haec hilariora studia tam uehementer | |
| perculsus animus tam cito possit accedere; hoc tamen argu- | 5 |
| mentum habeto iam corroborati eius et redditi sibi, si | |
| poterit a seuerioribus scriptis ad haec solutiora procedere. | |
| In illis enim quamuis aegrum eum adhuc et secum re- | 4.1 |
| luctantem auocabit ipsa rerum quas tractabit austeritas: | |
| haec quae remissa fronte commentanda sunt non feret, nisi | |
| cum iam sibi ab omni parte constiterit. Itaque debebis | |
| eum seueriore materia primum exercere, deinde hilariore | 5 |
| temperare. |