| Pietatem tamen tuam nihil aeque <a> lacrimis tam | 11.5.4.1 |
| inutilibus abducet quam si cogitaueris fratribus te tuis | |
| exemplo esse debere fortiter hanc fortunae iniuriam sus- | |
| tinendi. Quod duces magni faciunt rebus adfectis, ut | |
| hilaritatem de industria simulent et aduersas res adum- | 5 |
| brata laetitia abscondant ne militum animi, si fractam | |
| ducis sui mentem uiderint, et ipsi conlabantur, id nunc tibi | |
| quoque faciendum est: indue dissimilem animo tuo uultum | 5.1 |
| et, si potes, proice omnem ex toto dolorem, si minus, | |
| introrsus abde et contine, ne appareat, et da operam ut | |
| fratres tui te imitentur, qui honestum putabunt quodcum- | |
| que te facientem uiderint, animumque ex uultu tuo sument. | 5 |
| Et solacium debes esse illorum et consolator; non poteris | |
| autem horum maerori obstare, si tuo indulseris. | |
| Potest et illa res a luctu te prohibere nimio, si tibi ipse | 6.1.1 |
| renuntiaueris nihil horum quae facis posse subduci. Ma- | |
| gnam tibi personam hominum consensus inposuit: haec | |
| tibi tuenda est. Circumstat te omnis ista consolantium | |
| frequentia et in animum tuum inquirit ac perspicit quan- | 5 |
| tum roboris ille aduersus dolorem habeat et utrumne tu | |
| tantum rebus secundis uti dextere scias an et aduersas | |
| possis uiriliter ferre: obseruantur oculi tui. Liberiora | 2.1 |
| sunt omnia iis quorum adfectus tegi possunt: tibi nullum | |
| secretum liberum est. In multa luce fortuna te posuit; | |
| omnes scient quomodo te in isto tuo gesseris uulnere, | |
| utrumne statim percussus arma summiseris an in gradu | 5 |
| steteris. Olim te in altiorem ordinem et amor Caesaris | |
| extulit et tua studia eduxerunt; nihil te plebeium decet, | |
| nihil humile; quid autem tam humile ac muliebre est | |
| quam consumendum se dolori committere? Non idem tibi | 3.1 |
| in luctu pari quod tuis fratribus licet; multa tibi non | |
| permittit opinio de studiis ac moribus tuis recepta, multum | |
| a te homines exigunt, multum expectant. Si uolebas tibi | |
| omnia licere, ne conuertisses in te ora omnium: nunc | 5 |
| tantum tibi praestandum est quantum promisisti. Omnes | |
| illi qui opera ingenii tui laudant, qui describunt, quibus, | |
| cum fortuna tua opus non sit, ingenio opus est, custodes | |
| animi tui sunt. Nihil umquam ita potes indignum facere | |
| perfecti et eruditi uiri professione ut non multos admiratio- | 10 |
| nis de te suae paeniteat. Non licet tibi flere inmodice, nec | 4.1 |
| hoc tantummodo non licet; ne somnum quidem exten- | |
| dere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium | |
| ruris quieti confugere aut adsidua laboriosi officii statione | |
| fatigatum corpus uoluptaria peregrinatione recreare aut | 5 |
| spectaculorum uarietate animum detinere aut ex tuo | |
| arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent quae | |
| humillimis quoque et in angulo iacentibus licent: magna | |
| seruitus est magna fortuna. Non licet tibi quicquam | 5.1 |
| arbitrio tuo facere: audienda sunt tot hominum milia, | |
| tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe toto co- | |
| euntium congestus, ut possit per ordinem suum principis | |
| maximi animo subici, exigendus est. Non licet tibi, in- | 5 |
| quam, flere: ut multos flentes audire possis, ut <preces> | |
| periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris | |
| peruenire cupientium, lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt. |