| Diutius accusare fata possumus, mutare non possumus: | 11.4.1.1 |
| stant dura et inexorabilia; nemo illa conuicio, nemo fletu, | |
| nemo causa mouet; nihil umquam ulli parcunt nec re- | |
| mittunt. Proinde parcamus lacrimis nihil proficientibus; | |
| facilius enim nos illis dolor iste adiciet quam illos nobis | 5 |
| reducet; qui si nos torquet, non adiuuat, primo quoque | |
| tempore deponendus est et ab inanibus solaciis atque | |
| amara quadam libidine dolendi animus recipiendus est. | |
| Nam lacrimis nostris nisi ratio finem fecerit, fortuna non | |
| faciet. Omnis agedum mortalis circumspice, larga ubique | 2.1 |
| flendi et adsidua materia est: alium ad cotidianum opus | |
| laboriosa egestas uocat, alium ambitio numquam quieta | |
| sollicitat, alius diuitias quas optauerat metuit et uoto | |
| laborat suo, alium sollicitudo, alium labor torquet, alium | 5 |
| semper uestibulum obsidens turba; hic habere se dolet | |
| liberos, hic perdidisse: lacrimae nobis deerunt antequam | |
| causae dolendi. Non uides qualem nobis uitam rerum natura | 3.1 |
| promiserit, quae primum nascentium hominum fletum | |
| esse uoluit? Hoc principio edimur, huic omnis sequentium | |
| annorum ordo consentit. Sic uitam agimus, ideoque | |
| moderate id fieri debet a nobis quod saepe faciendum est | 5 |
| et respicientes quantum a tergo rerum tristium immineat, | |
| si non finire lacrimas, at certe reseruare debemus. Nulli | |
| parcendum est rei magis quam huic cuius tam frequens | |
| usus est. | |
| Illud quoque te non minimum adiuuerit, si cogitaueris | 5.1.1 |
| nulli minus gratum esse dolorem tuum quam ei cui praestari | |
| uidetur: torqueri ille te aut non uult aut non intellegit. | |
| Nulla itaque eius officii ratio est quod ei cui praestatur, si | |
| nihil sentit, superuacuum est, si sentit, ingratum. Neminem | 2.1 |
| esse toto orbe terrarum qui delectetur lacrimis tuis audacter | |
| dixerim. Quid ergo? quem nemo aduersus te animum | |
| gerit, eum esse tu credis fratris tui, ut cruciatu tui noceat | |
| tibi, ut te uelit abducere ab occupationibus tuis, id est a | 5 |
| studio et a Caesare? Non est hoc simile ueri; ille enim | |
| indulgentiam tibi tamquam fratri praestitit, uenerationem | |
| tamquam parenti, cultum tamquam superiori; ille desiderio | |
| tibi esse uult, tormento esse non uult. Quid itaque iuuat | |
| dolori intabescere quem, si quis defunctis sensus est, finiri | 10 |
| frater tuus cupit? De alio fratre, cuius incerta posset | 3.1 |
| uoluntas uideri, omnia haec in dubio ponerem et dicerem: | |
| 'siue te torqueri lacrimis numquam desinentibus frater | |
| tuus cupit, indignus hoc adfectu tuo est; siue non uult, | |
| utrique uestrum inhaerentem dolorem dimitte; nec impius | 5 |
| frater sic desiderari debet nec pius sic uelit.' In hoc uero, | |
| cuius tam explorata pietas est, pro certo habendum est | |
| nihil esse illi posse acerbius quam si tibi hic casus eius | |
| acerbus est, si te ullo modo torquet, si oculos tuos, in- | |
| dignissimos hoc malo, sine ullo flendi fine et conturbat idem | 10 |
| et exhaurit. |