| Adiciamus, si uis, ad has querellas ipsius adulescentis | 11.3.1.1 |
| interceptam inter prima incrementa indolem. Dignus fuit | |
| ille te fratre: tu certe eras dignissimus qui ne ex indigno | |
| quidem quicquam doleres fratre. Redditur illi testimonium | |
| aequale omnium hominum; desideratur in tuum honorem, | 5 |
| laudatur in suum. Nihil in illo fuit quod non libenter | 2.1 |
| agnosceres; tu quidem etiam minus bono fratri fuisses | |
| bonus, sed in illo pietas tua idoneam nancta materiam | |
| multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria | |
| sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est; ad exem- | 5 |
| plum se modestiae tuae formauerat cogitabatque quantum | |
| tu et ornamentum tuorum esses et onus: suffecit ille huic | |
| sarcinae. O dura fata et nullis aequa uirtutibus! antequam | 3.1 |
| felicitatem suam nosset, frater tuus exemptus est. Parum | |
| autem me indignari scio; nihil est enim difficilius quam | |
| magno dolori paria uerba reperire. Etiamnunc tamen, si | |
| quid proficere possumus, conqueramur: 'quid tibi uolu- | 4.1 |
| isti, tam iniusta et tam uiolenta fortuna? Tam cito te | |
| indulgentiae tuae paenituit? Quae ista crudelitas est in | |
| medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina | |
| concordissimam turbam imminuere? Tam bene stipatam | 5 |
| optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degene- | |
| rantem, turbare et sine ulla causa delibare uoluisti? Nihil | 5.1 |
| ergo prodest innocentia ad omnem legem exacta, nihil | |
| antiqua frugalitas, nihil felicitatis <moderatio, nihil in> | |
| summa potentia summa conseruata abstinentia, nihil | |
| sincerus et tutus litterarum amor, nihil ab omni labe | 5 |
| mens uacans? Luget Polybius et in uno fratre quid de | |
| reliquis possit metuere admonitus etiam de ipsis doloris | |
| sui solaciis timet. Facinus indignum! luget Polybius et | |
| aliquid propitio dolet Caesare! Hoc sine dubio, inpotens | |
| fortuna, captasti, ut ostenderes neminem contra te ne a | 10 |
| Caesare quidem posse defendi.' |