| Illud quoque te non minimum adiuuerit, si cogitaueris | 11.2.1.1 |
| nihil profuturum dolorem tuum, nec illi quidem quem de- | |
| sideras nec tibi; noles enim longum esse quod inritum est. | |
| Nam si quicquam tristitia profecturi sumus, non recuso | |
| quidquid lacrimarum fortunae meae superfuit tuae fun- | 5 |
| dere; inueniam etiamnunc per hos exhaustos iam fletibus | |
| domesticis oculos quod effluat, si modo id tibi futurum | |
| bono est. Quid cessas? conqueramur, atque adeo ipse hanc | 2.1 |
| litem meam faciam: 'iniquissima omnium iudicio fortuna, | |
| adhuc uidebaris †eum hominem continuisse† qui munere | |
| tuo tantam uenerationem receperat ut, quod raro ulli con- | |
| tigit, felicitas eius effugeret inuidiam. Ecce eum dolorem | 5 |
| illi quem saluo Caesare accipere maximum poterat im- | |
| pressisti, et cum bene illum undique circuisses, intellexisti | |
| hac parte tantummodo patere ictibus tuis. Quid enim illi | 3.1 |
| aliud faceres? Pecuniam eriperes? numquam illi obnoxius | |
| fuit; nunc quoque quantum potest illam a se abigit et in | |
| tanta facilitate adquirendi nullum maiorem ex ea fructum | |
| quam contemptum eius petit. Eriperes illi amicos? sciebas | 4.1 |
| tam amabilem esse [se] ut facile in locum amissorum | |
| posset alios substituere; unum enim hunc ex eis quos in | |
| principali domo potentes uidi cognouisse uideor quem | |
| omnibus amicum habere cum expediat, magis tamen etiam | 5 |
| libet. Eriperes illi bonam opinionem? solidior est haec | 5.1 |
| apud eum quam ut a te quoque ipsa concuti possit. Eripe- | |
| res bonam ualetudinem? sciebas animum eius liberalibus | |
| disciplinis, quibus non innutritus tantum sed innatus est, | |
| sic esse fundatum ut supra omnis corporis dolores emineret. | 5 |
| Eriperes spiritum? quantulum nocuisses! Longissimum illi | 6.1 |
| ingeni aeuum fama promisit; id egit ipse ut meliore sui | |
| parte duraret et compositis eloquentiae praeclaris operibus | |
| a mortalitate se uindicaret. Quam diu fuerit ullus litteris | |
| honor, quam diu steterit aut latinae linguae potentia aut | 5 |
| graecae gratia, uigebit cum maximis uiris quorum se | |
| ingeniis uel contulit uel, si hoc uerecundia eius recusat, | |
| adplicuit. Hoc ergo unum excogitasti quomodo maxime | 7.1 |
| illi posses nocere; quo melior est enim quisque, hoc saepius | |
| ferre te consueuit sine ullo dilectu furentem et inter ipsa | |
| beneficia metuendam. Quantulum erat tibi immunem ab | |
| hac iniuria praestare eum hominem in quem uidebatur | 5 |
| indulgentia tua ratione certa peruenisse et non ex tuo more | |
| temere incidisse!' |