| DIALOGORVM LIBER XI | |
| AD POLYBIVM | |
| DE CONSOLATIONE | |
| * * * nostrae compares, firma sunt; si redigas ad con- | 11.1.1.1 |
| dicionem naturae omnia destruentis et unde edidit eodem | |
| reuocantis, caduca sunt. Quid enim inmortale manus | |
| mortales fecerunt? septem illa miracula et si qua his multo | |
| mirabiliora sequentium annorum extruxit ambitio ali- | 5 |
| quando solo aequata uisentur. Ita est: nihil perpetuum, | |
| pauca diuturna sunt; aliud alio modo fragile est, rerum | |
| exitus uariantur, ceterum quidquid coepit et desinet. | |
| Mundo quidam minantur interitum et hoc uniuersum | 2.1 |
| quod omnia diuina humanaque complectitur, si fas putas | |
| credere, dies aliquis dissipabit et in confusionem ueterem | |
| tenebrasque demerget: eat nunc aliquis et singulas com- | |
| ploret animas, Carthaginis ac Numantiae Corinthique | 5 |
| cinerem et si quid aliud altius cecidit lamentetur, cum | |
| etiam hoc quod non habet quo cadat sit interiturum; eat | |
| aliquis et fata tantum aliquando nefas ausura sibi non | |
| pepercisse conqueratur. Quis tam superbae inpotentisque | 3.1 |
| adrogantiae est ut in hac naturae necessitate omnia ad | |
| eundem finem reuocantis se unum ac suos seponi uelit | |
| ruinaeque etiam ipsi mundo imminenti aliquam domum | |
| subtrahat? Maximum ergo solacium est cogitare id sibi ac- | 4.1 |
| cidisse quod omnes ante se passi sunt omnesque passuri; et | |
| ideo mihi uidetur rerum natura quod grauissimum fecerat | |
| commune fecisse, ut crudelitatem fati consolaretur aequa- | |
| litas. | 5 |