| Recipe te ad haec tranquilliora tutiora maiora. Simile tu | 10.19.1.1 |
| putas esse utrum cures ut incorruptum et a fraude aduehen- | |
| tium et a neglegentia frumentum transfundatur in horrea, | |
| ne concepto umore uitietur et concalescat, ut ad mensuram | |
| pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas, | 5 |
| sciturus quae materia sit dei, quae uoluntas, quae condicio, | |
| quae forma; quis animum tuum casus expectet; ubi nos | |
| a corporibus dimissos natura componat; quid sit quod huius | |
| mundi grauissima quaeque in medio sustineat, supra leuia | |
| suspendat, in summum ignem ferat, sidera uicibus suis | 10 |
| excitet, cetera deinceps ingentibus plena miraculis? Vis tu | 2.1 |
| relicto solo mente ad ista respicere? Nunc, dum calet san- | |
| guis, uigentibus ad meliora eundum est. Expectat te in hoc | |
| genere uitae multum bonarum artium, amor uirtutium | |
| atque usus, cupiditatium obliuio, uiuendi ac moriendi | 5 |
| scientia, alta rerum quies. | |
| Omnium quidem occupatorum condicio misera est, | 3.1 |
| eorum tamen miserrima qui ne suis quidem laborant occu- | |
| pationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum | |
| ambulant gradum, amare et odisse, res omnium liberrimas, | |
| iubentur. Hi si uolent scire quam breuis ipsorum uita sit, | 5 |
| cogitent ex quota parte sua sit. Cum uideris itaque prae- | 20.1.1 |
| textam saepe iam sumptam, cum celebre in foro nomen, ne | |
| inuideris: ista uitae damno parantur. Vt unus ab illis | |
| numeretur annus, omnis annos suos conterent. Quosdam, | |
| antequam in summum ambitionis eniterentur, inter prima | 5 |
| luctantis aetas reliquit; quosdam, cum in consummationem | |
| dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subît | |
| cogitatio laborasse ipsos in titulum sepulcri; quorundam | |
| ultima senectus, dum in nouas spes ut iuuenta disponitur, | |
| inter conatus magnos et inprobos inualida defecit. Foedus | 2.1 |
| ille quem in iudicio pro ignotissimis litigatoribus grandem | |
| natu <perorantem> et imperitae coronae adsensiones captan- | |
| tem spiritus liquit; turpis ille qui uiuendo lassus citius | |
| quam laborando inter ipsa officia conlapsus est; turpis | 5 |
| quem accipiendis inmorientem rationibus diu tractus risit | |
| heres. Praeterire quod mihi occurrit exemplum non possum: | 3.1 |
| Sex. Turannius fuit exactae diligentiae senex, qui post | |
| annum nonagesimum, cum uacationem procurationis ab | |
| C. Caesare ultro accepisset, componi se in lecto et uelut | |
| exanimem a circumstante familia plangi iussit. Lugebat | 5 |
| domus otium domini senis nec finiuit ante tristitiam quam | |
| labor illi suus restitutus est. Adeone iuuat occupatum mori? | |
| Idem plerisque animus est: diutius cupiditas illis laboris | 4.1 |
| quam facultas est; cum inbecillitate corporis pugnant, | |
| senectutem ipsam nullo alio nomine grauem iudicant quam | |
| quod illos seponit. Lex a quinquagesimo anno militem non | |
| legit, a sexagesimo senatorem non citat: difficilius homines a | 5 |
| se otium inpetrant quam a lege. Interim dum rapiuntur et | 5.1 |
| rapiunt, dum alter alterius quietem rumpit, dum mutuo | |
| miseri sunt, uita est sine fructu, sine uoluptate, sine ullo | |
| profectu animi: nemo in conspicuo mortem habet, nemo | |
| non procul spes intendit, quidam uero disponunt etiam | 5 |
| illa quae ultra uitam sunt, magnas moles sepulcrorum et | |
| operum publicorum dedicationes et ad rogum munera et | |
| ambitiosas exequias. At mehercules istorum funera, tam- | |
| quam minimum uixerint, ad faces et cereos ducenda sunt. |