| DIALOGORVM LIBER XII | |
| AD HELVIAM MATREM | |
| DE CONSOLATIONE | |
| Saepe iam, mater optima, impetum cepi consolandi te, | 12.1.1.1 |
| saepe continui. Vt auderem multa me inpellebant: primum | |
| uidebar depositurus omnia incommoda, cum lacrimas tuas, | |
| etiam si supprimere non potuissem, interim certe abstersis- | |
| sem; deinde plus habiturum me auctoritatis non dubitabam | 5 |
| ad excitandam te, si prior ipse consurrexissem; praeterea | |
| timebam ne a me uicta fortuna aliquem meorum uinceret. | |
| Itaque utcumque conabar manu super plagam meam | |
| inposita ad obliganda uulnera uestra reptare. Hoc pro- | 2.1 |
| positum meum erant rursus quae retardarent: dolori tuo, | |
| dum recens saeuiret, sciebam occurrendum non esse ne | |
| illum ipsa solacia inritarent et accenderent—nam in morbis | |
| quoque nihil est perniciosius quam inmatura medicina; | 5 |
| expectabam itaque dum ipse uires suas frangeret et ad | |
| sustinenda remedia mora mitigatus tangi se ac tractari | |
| pateretur. Praeterea cum omnia clarissimorum ingeniorum | |
| monumenta ad compescendos moderandosque luctus com- | |
| posita euoluerem, non inueniebam exemplum eius qui | 10 |
| consolatus suos esset, cum ipse ab illis comploraretur; ita in | |
| re noua haesitabam uerebarque ne haec non consolatio | |
| esset sed exulceratio. Quid quod nouis uerbis nec ex uul- | 3.1 |
| gari et cotidiana sumptis adlocutione opus erat homini | |
| ad consolandos suos ex ipso rogo caput adleuanti? Omnis | |
| autem magnitudo doloris modum excedentis necesse est | |
| dilectum uerborum eripiat, cum saepe uocem quoque | 5 |
| ipsam intercludat. Vtcumque conitar, non fiducia ingenii, | 4.1 |
| sed quia possum instar efficacissimae consolationis esse | |
| ipse consolator. Cui nihil negares, huic hoc utique te non | |
| esse negaturam, licet omnis maeror contumax sit, spero, | |
| ut desiderio tuo uelis a me modum statui. | 5 |