| Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi: | 12.2.1.1 |
| potentiorem me futurum apud te non dubito quam | |
| dolorem tuum, quo nihil est apud miseros potentius. | |
| Itaque ne statim cum eo concurram, adero prius illi et | |
| quibus excitetur ingeram; omnia proferam et rescindam | 5 |
| quae iam obducta sunt. Dicet aliquis: 'quod hoc genus est | 2.1 |
| consolandi, obliterata mala reuocare et animum in omnium | |
| aerumnarum suarum conspectu conlocare uix unius patien- | |
| tem?' Sed is cogitet, quaecumque usque eo perniciosa sunt | |
| ut contra remedium conualuerint, plerumque contrariis | 5 |
| curari. Omnis itaque luctus illi suos, omnia lugubria ad- | |
| mouebo: hoc erit non molli uia mederi, sed urere ac secare. | |
| Quid consequar? ut pudeat animum tot miseriarum uicto- | |
| rem aegre ferre unum uulnus in corpore tam cicatricoso. | |
| Fleant itaque diutius et gemant, quorum delicatas mentes | 3.1 |
| eneruauit longa felicitas, et ad leuissimarum iniuriarum | |
| motus conlabantur: at quorum omnes anni per calamitates | |
| transierunt, grauissima quoque forti et inmobili constantia | |
| perferant. Vnum habet adsidua infelicitas bonum, quod | 5 |
| quos semper uexat nouissime indurat. | |
| Nullam tibi fortuna uacationem dedit a grauissimis | 4.1 |
| luctibus, ne natalem quidem tuum excepit: amisisti | |
| matrem statim nata, immo dum nasceris, et ad uitam | |
| quodam modo exposita es. Creuisti sub nouerca, quam tu | |
| quidem omni obsequio et pietate, quanta uel in filia | 5 |
| conspici potest, matrem fieri coegisti; nulli tamen non | |
| magno constitit etiam bona nouerca. Auunculum indul- | |
| gentissimum, optimum ac fortissimum uirum, cum ad- | |
| uentum eius expectares, amisisti; et ne saeuitiam suam | |
| fortuna leuiorem diducendo faceret, intra tricesimum diem | 10 |
| carissimum uirum, ex quo mater trium liberorum eras, | |
| extulisti. Lugenti tibi luctus nuntiatus est omnibus quidem | 5.1 |
| absentibus liberis, quasi de industria in id tempus con- | |
| iectis malis tuis ut nihil esset [haberes] ubi se dolor tuus | |
| reclinaret. Transeo tot pericula, tot metus, quos sine inter- | |
| uallo in te incursantis pertulisti: modo modo in eundem | 5 |
| sinum ex quo tres nepotes emiseras ossa trium nepotum | |
| recepisti; intra uicesimum diem quam filium meum in | |
| manibus et in osculis tuis mortuum funeraueras, raptum | |
| me audisti: hoc adhuc defuerat tibi, lugere uiuos. |