| Grauissimum est ex omnibus quae umquam in corpus | 12.3.1.1 |
| tuum descenderunt recens uulnus, fateor; non summam | |
| cutem rupit, pectus et uiscera ipsa diuisit. Sed quemad- | |
| modum tirones leuiter saucii tamen uociferantur et manus | |
| medicorum magis quam ferrum horrent, at ueterani | 5 |
| quamuis confossi patienter ac sine gemitu uelut aliena | |
| corpora exsaniari patiuntur, ita tu nunc debes fortiter | |
| praebere te curationi. Lamentationes quidem et eiulatus | 2.1 |
| et alia per quae fere muliebris dolor tumultuatur amoue; | |
| perdidisti enim tot mala, si nondum misera esse didicisti. | |
| Ecquid uideor non timide tecum egisse? nihil tibi subduxi | |
| ex malis tuis, sed omnia coaceruata ante te posui. | 5 |
| Magno id animo feci; constitui enim uincere dolorem | 4.1.1 |
| tuum, non circumscribere. Vincam autem, puto, primum | |
| si ostendero nihil me pati propter quod ipse dici possim | |
| miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo | |
| faciam; deinde si ad te transiero et probauero ne tuam | 5 |
| quidem grauem esse fortunam, quae tota ex mea pendet. | |
| Hoc prius adgrediar quod pietas tua audire gestit, | 2.1 |
| nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res quibus me putas | |
| premi non esse intolerabiles faciam manifestum; sin id | |
| credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod | |
| inter eas res beatus ero quae miseros solent facere. Non | 3.1 |
| est quod de me aliis credas: ipse tibi, ne quid incertis opini- | |
| onibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam, | |
| quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum. | |
| Bona condicione geniti sumus, si eam non deseruerimus. | 5.1.1 |
| Id egit rerum natura ut ad bene uiuendum non magno | |
| apparatu opus esset: unusquisque facere se beatum potest. | |
| Leue momentum in aduenticiis rebus est et quod in neutram | |
| partem magnas uires habeat: nec secunda sapientem eue- | 5 |
| hunt nec aduersa demittunt; laborauit enim semper ut in se | |
| plurimum poneret, ut a se omne gaudium peteret. Quid | 2.1 |
| ergo? sapientem esse me dico? Minime; nam id quidem si | |
| profiteri possem, non tantum negarem miserum esse me, | |
| sed omnium fortunatissimum et in uicinum deo perductum | |
| praedicarem: nunc, quod satis est ad omnis miserias | 5 |
| leniendas, sapientibus me uiris dedi et nondum in auxilium | |
| mei ualidus in aliena castra confugi, eorum scilicet qui | |
| facile se ac suos tuentur. Illi me iusserunt stare adsidue | 3.1 |
| uelut in praesidio positum et omnis conatus fortunae, | |
| omnis impetus prospicere multo ante quam incurrant. | |
| Illis grauis est quibus repentina est: facile eam sustinet | |
| qui semper expectat. Nam et hostium aduentus eos pro- | 5 |
| sternit quos inopinantis occupauit: at qui futuro se bello | |
| ante bellum parauerunt, compositi et aptati primum qui | |
| tumultuosissimus est ictum facile excipiunt. Numquam | 4.1 |
| ego fortunae credidi, etiam cum uideretur pacem agere; | |
| omnia illa quae in me indulgentissime conferebat, pecu- | |
| niam honores gratiam, eo loco posui unde posset sine | |
| motu meo repetere. Interuallum inter illa et me magnum | 5 |
| habui; itaque abstulit illa, non auulsit. Neminem aduersa | |
| fortuna comminuit nisi quem secunda decepit. Illi qui | 5.1 |
| munera eius uelut sua et perpetua amauerunt, qui se | |
| suspici propter illa uoluerunt, iacent et maerent cum | |
| uanos et pueriles animos, omnis solidae uoluptatis ignaros, | |
| falsa et mobilia oblectamenta destituunt: at ille qui se laetis | 5 |
| rebus non inflauit nec mutatis contrahit. Aduersus utrum- | |
| que statum inuictum animum tenet exploratae iam firmita- | |
| tis; nam in ipsa felicitate quid contra infelicitatem ualeret | |
| expertus est. Itaque ego in illis quae omnes optant existi- | 6.1 |
| maui semper nihil ueri boni inesse, tum inania et specioso | |
| ac deceptorio fuco circumlita inueni, intra nihil habentia | |
| fronti suae simile: nunc in his quae mala uocantur nihil | |
| tam terribile ac durum inuenio quam opinio uulgi mina- | 5 |
| batur. Verbum quidem ipsum persuasione quadam et con- | |
| sensu iam asperius ad aures uenit et audientis tamquam | |
| triste et execrabile ferit: ita enim populus iussit, sed populi | |
| scita ex magna parte sapientes abrogant. |