Remoto ergo iudicio plurium, quos prima rerum species, 12.6.1.1
utcumque credita est, aufert, uideamus quid sit exilium.
Nempe loci commutatio. Ne angustare uidear uim eius et
quidquid pessimum in se habet subtrahere, hanc commu-
tationem loci sequuntur incommoda, paupertas ignomi- 5
nia contemptus. Aduersus ista postea confligam: interim
primum illud intueri uolo, quid acerbi adferat ipsa loci
commutatio.
  'Carere patria intolerabile est.' Aspice agedum hanc 2.1
frequentiam, cui uix urbis inmensae tecta sufficiunt:
maxima pars istius turbae patria caret. Ex municipiis
et coloniis suis, ex toto denique orbe terrarum con-
fluxerunt: alios adduxit ambitio, alios necessitas officii 5
publici, alios inposita legatio, alios luxuria opportunum
et opulentum uitiis locum quaerens, alios liberalium
studiorum cupiditas, alios spectacula; quosdam traxit
amicitia, quosdam industria laxam ostendendae uirtuti
nancta materiam; quidam uenalem formam attulerunt, 10
quidam uenalem eloquentiam. Nullum non hominum 3.1
genus concucurrit in urbem et uirtutibus et uitiis magna
pretia ponentem. Iube istos omnes ad nomen citari et
'unde domo' quisque sit quaere: uidebis maiorem partem
esse quae relictis sedibus suis uenerit in maximam quidem 5
ac pulcherrimam urbem, non tamen suam. Deinde ab hac 4.1
ciuitate discede, quae ueluti communis potest dici, omnes
urbes circumi: nulla non magnam partem peregrinae
multitudinis habet. Transi ab iis quarum amoena positio
et opportunitas regionis plures adlicit, deserta loca et 5
asperrimas insulas, Sciathum et Seriphum, Gyaram et
Cossuran percense: nullum inuenies exilium in quo non
aliquis animi causa moretur. Quid tam nudum inueniri 5.1
potest, quid tam abruptum undique quam hoc saxum?
Quid ad copias respicienti ieiunius? Quid ad homines
inmansuetius? Quid ad ipsum loci situm horridius? Quid
ad caeli naturam intemperantius? Plures tamen hic 5
peregrini quam ciues consistunt. Vsque eo ergo com-
mutatio ipsa locorum grauis non est ut hic quoque locus
a patria quosdam abduxerit. Inuenio qui dicant inesse 6.1
naturalem quandam inritationem animis commutandi
sedes et transferendi domicilia; mobilis enim et inquieta
homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur, et cogi-
tationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, uaga 5
et quietis inpatiens et nouitate rerum laetissima. Quod 7.1
non miraberis, si primam eius originem aspexeris: non est
ex terreno et graui concreta corpore, ex illo caelesti spiritu
descendit; caelestium autem natura semper in motu est,
fugit et uelocissimo cursu agitur. Aspice sidera mundum 5
inlustrantia: nullum eorum perstat. <Sol> labitur adsidue
et locum ex loco mutat et, quamuis cum uniuerso uertatur,
in contrarium nihilo minus ipsi mundo refertur, per omnis
signorum partes discurrit, numquam resistit; perpetua
eius agitatio et aliunde alio commigratio est. Omnia 8.1
uoluuntur semper et in transitu sunt; ut lex et naturae
necessitas ordinauit, aliunde alio deferuntur; cum per certa
annorum spatia orbes suos explicuerint, iterum ibunt per
quae uenerant: i nunc et humanum animum, ex isdem 5
quibus diuina constant seminibus compositum, moleste
ferre transitum ac migrationem puta, cum dei natura ad-
sidua et citatissima commutatione uel delectet se uel con-
seruet.